lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 november 2029
Pro O.P.: Bb. Alphonsi de Navarete, presbyteri, et sociorum martyrum in Iaponia, memoria


Omuræ et Nagasakii in Iaponia, annis 1614-1632, ingens passum est agmen martyrum, inter quos Alphonsus Navarrete (1617), hispanus, vicarius provincialis Fratrum Prædicatorum, qui, summo militum duce Tokugawa Yeyasu iubente, capite plexus est.

Post quem illustre obierunt martyrium, vel usque ad ignem, undecim presbyteri ex Europa, necnon septem religiosi et duodeviginti viri ac mulieres ex Iaponia, omnes una aliave professione ad Ordinem Prædicatorum cooptati (novitii scilicet, cooperatores, sodales laici). Quorum in fide et passione socii fuerunt sexaginta tres sodales Societatis sacratissimi Rosarii aliique duodeviginti christifideles, e quibus quattuor mortem subierunt habitu Ordinis induti. Eorum corpora plerumque cremata et dispersa fuerunt.

Hos omnes Pius IX anno 1867 sollemniter inter Beatos rettulit una cum aliis qui eodem tempore ibidem passi sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

2, 1.15-28.42-50.65-70
Matthathiæ seditio et mors

     In diébus illis surréxit Matthathías fílius Ioánnis fílii Simeónis sacérdos ex fíliis Ióarib ab Ierúsalem et consédit in Modin.
     Et venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et fílii eius congregáti sunt. Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíæ: «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudæ et, qui remansérunt in Ierúsalem, et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis». Et respóndit Matthathías et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut prætereámus offícium nostrum dextra vel sinístra». Et, ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Iudǽus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius; et áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram. Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram destrúxit; et zelátus est legem sicut fecit Phínees Zambri fílio Salu. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens: «Omnis, qui zelum habet legis státuens testaméntum, éxeat post me». Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt, quæcúmque habébant in civitáte.
     Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israel, omnis voluntárius in lege; et omnes, qui fugiébant a malis ádditi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmaméntum. Et constituérunt exércitum et percussérunt peccatóres in ira sua et viros iníquos in indignatióne sua; et céteri fugérunt ad natiónes, ut se liberárent. Et circuívit Matthathías et amíci eius, et destruxérunt aras; et circumcidérunt púeros incircumcísos, quotquot invenérunt in fínibus Israel, in fortitúdine. Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in manu eórum; et obtinuérunt legem de manu géntium et de manu regum et non dedérunt cornu peccatóri.
     Et appropinquavérunt dies Matthathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: «Nunc confirmáta est supérbia et castigátio et tempus eversiónis et ira indignatiónis. Nunc, o fílii, æmulatóres estóte legis; et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum.
     Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper; ipse erit vobis pater. Et Iudas Maccabǽus fortis víribus a iuventúte sua erit vobis princeps milítiæ; et ipse pugnábit bellum pópuli. Et adducétis ad vos omnes factóres legis et vindicáte vindíctam pópuli vestri; retribúite retributiónem géntibus et inténdite in præcéptum legis».
     Et benedíxit eos et appósitus est ad patres suos. Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto; et sepúltus est in sepúlcris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israel planctu magno.

RESPONSORIUM

1 Mac 2, 51. 64

R. Mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.
V. Fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis. * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.

LECTIO ALTERA

[**]

Ex Bulla «Mártyrum rigáta sánguine» beáti Pii papæ IX, die 7 maii 1857 édita

(in: I martiri dell’Ordine dei Predicatori tra i 205 nel Giappone ..., a cura dei P. Pio Tommaso Masetti, Roma 1868, p. 357)

Horum martyrum supremum testimonium

     Mártyrum rigáta sánguine vel ab ipsis suis primórdiis Ecclésia exhibére postea numquam déstitit miránda exámpla fortitúdinis; quippe dum ad labefacténdam Christi milítum firmitátem nova excogitárent tyránni suppliciórum génera, auxérunt ad sempitérnum Ecclésiæ decus fortissimórum heróum corónas et palmas. Id porro non sine providentíssimo Dei consílio factum est; nimírum ut maniféste constáret duríssimo certámini e cælis adfuísse auctórem fídei nostræ Christum Iesum, qui ut scripsit S. Cypriánus, "præliatóres et assertóres sui nóminis in ácie confirmávit, eréxit qui pugnávit et vicit in servis suis”.
     Iamvéro ab anno millésimo sexcentésimo décimo séptimo usque ad annum millésimum sexcentésimum trigésimum secúndum ferax mártyrum Iapónia fuit, excitáto diríssimæ insectatiónis túrbine advérsus Christi religiónem, quæ felíciter illuc fúerat per Evangélii præcónes invécta. Etenim posteáquam Taicosama Iapóniæ Imperátor inaudíto quodam furóre exársit ad extinguéndum ibi pénitus christiánum nomen, atque anno millésimo quingentésimo nonagésimo séptimo vigínti sex strénuos veræ fídei defensóres crucis supplício interemísset, eius in império successóres tantam immanitátem furorémque nedum æmuláti sunt, sed longe étiam superárunt. Edita quippe lex fuit, ne quis Christiános ac præsértim sacerdótes iuváret, excíperet; secus exílio, proscriptióne bonórum atque ipsa poena cápitis mulctarétur; cruces, aræ, templa, et qulibet religiónis sanctíssimæ monuménta præcónis voce disiécta passim ac deléta; ad tentándam vero Christianórum in fide constántiam exquisitíssima quæque torménta adhíbita, quæ meminísse ánimus nedum enarráre reformídat. Aliis enim in crucem actis transverberátum ferro latus fuit, alii invérso cápite cruci adfíxi, plures fœdíssime dilaniáti ac membrátim cæsi, pleríque lento igne combústi, non pauci sulphúreis vel gélidis demérsi aquis mortem obiérunt pœnárum diuturnitáte acerbíssimam, álii dénique fame, siti, verbéribus et squalóre cárceris afflícti, enécti mortálem hanc vitam cum immortáli ac beáta commutárunt.
     Tantam vero suppliciórum atrocitátem ánimo sic erécto atque álacri perpéssi sunt, ut priscórum Ecclésiæ mártyrum robur ac firmitátem plane retúlerint. "Stetérunt scílicet - ut sancti Cypriáni verbis utámur - torquéntibus fortióres, et sævíssima diu plaga repetíta inexpugnábilem fidem expugnáre non potúit”. Neque sacerdótes dumtáxat et evangélicæ doctrínæ præcónes animósi ac firmi in agóne mansérunt, sed utriúsque sexus et cuiúsque conditiónis vel ætátis hómines, scílicet dynástæ spectatíssimi et régio prognáti sánguine viri, matrónæ nóbiles, téneræ vírgines, confécti ætáte senes, adolescéntes et púeri ac púellæ quattuor étiam annórum, sic ut tam inaudíta virtus animíque constántia reférri prorsus accépta débeat grátiæ cæléstis auxílio.
     Mille et ámplius recenséntur, qui in diutúrno illo plúrium annórum certámine christiánam fidem fuso sánguine confirmárunt, sed tamen de homínibus inquíri mínime pótuit auctoritáte apostólica. Etenim sæviénte in Christifidéles tanto furóris æstu, martýrii solum in Hispánia, Manílæ in ínsulis Philippínis, et Macai in Sínis inquisitiónis tábulæ conféctæ sunt. Nihilóminus pleríque idónei testes de more rogáti ea protulérunt, ex quibus martýrii véritas biscéntum et quinque heróum líquido constet.
     In hoc glorióso mártyrum ágmine plures partim sacerdótes, partim laici spectant ad religiósum Ordinem Fratrum prædicatórum S. Domínici, intérque eos éminent Alphónsus Navarrete, Aloisíus Flores, Angelus Orsúcci, Francíscus de Morales, Alphónsus de Mena, Domínicus Castellet; non paucos suos esse gloriátur religiósus Ordo Fratrum Minórum S. Francísci; plerósque ad se pertinére gaudet religiósus Ordo Eremitárum S. Augustíni, tandem suórum étiam mártyrum palmis decoráta est Societas Iesu. Sequúntur sæculáres hómines in martýrio sócii, uxóres et fílii.
     Mártyrum nómina adiéctus hisce Lítteris catálogus exhibébit.
     Post pretiósam in conspéctu Dómini iustórum mortem "quæ - ut idem sanctus Cypriánus scripsit - emit immortalitátem prétio sánguinis et accépit corónam de consummatióne virtútis”, statim cœpta sunt exarári acta ad causæ cognitiónem necessária.

RESPONSORIUM

Cf. Sap 10, 17; Mt 25, 34

R. Sancti mei, qui in isto sǽculo certámen habuístis, * mercédem labórum ego reddam vobis.
V. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum. * Mercédem labórum ego reddam vobis.

Vel alia:

Ex lítteris fr. Alphónsi Navarrétis, Vicárii, Frátribus prædicatóribus in Iapónia constitútis; et fr. Melchióris Manzano, Provinciális Philippinárum, occasióne martýrii fr. Thomæ Zumarraga

(cf. Lettere edificanti scritte dai frati predicatori martirizzati nel Giappone, a cura di P. P. Tommaso Masetti, Roma 1868, p. 1; I martiri dell’Ordine dei Predicatori tra i 205 Giappone..., a cura di P. P. Tommaso Masetti, Roma 1868, pp. 268-269)

Coltivate molto la pace e la fratellanza con le altre religioni

     Gesù sia nelle vostre anime, padri miei, e dia loro il suo santo Spirito. Già vedete come questa comunità di cristiani a poco a poco si va estinguendo; e necessario dar buon esempio a questi fedeli; percio vi prego, per l'amore dei nostro buon Gesù, che procuriate di essere veri figli dei nostro Padre S. Domenico, e coltivate molto la pace e la fratellanza con le altre religioni. Io vado a Omura a confessare e consolare quei cristiani, perché adesso è giunto il tempo opportuno, poiché coi sangue fresco dei martiri saranno più nimati. Voglia il cielo che il mio viaggio sia di qualche utilità.
     E poiché potrebbe accadere che mi mettano in carcere, lascio al mio posto il Padre Francesco Morales, e se per caso mi togliessero la vita, potrete nominare un Vicario Provinciale che vi governi, come e disposto dalle Costituzioni. Per amore di Dio, perdonate i cattivi esempi che posso avervi dato sia quando ero suddito, sia quando ero superiore. II Signore Dio resti con voi: io vi porto nel mio cuore e voi ricordatevi di me nelle nostre orazioni e nei sacrifici. Vi prego ardentemente di sostenere ed aiutare la moglie di Paolo ed il suo bambino, perché lui viene con me per aiutare i cristiani, e potrebbe accadere che lo portino al martirio. Vi raccomando molto l'opera dei bambini. Nel giorno della traslazione dei nostro santo padre Domenico, il 24 maggio 1617. Fr. Alfonso Navarrete, Vicario.
     Fra Tommaso Zumarraga, per pariare dei quale, come richiedono le sue virtù, occorrerebbe una lunga trattazione ed una non breve relazione, ... fu inviato dalla santa obbedienza nel Regno dei Giappone, dove produsse un grande frutto, perché fu molto elegante e raffinato nell'uso della lingua di quel pæse. Zelantissimo nell'incrementare quella comunità di cristiani, fu come un altro profeta Mose, amato da Dio e dagli uomini: trattava la sua persona con molto rigore, non aveva letto né altro vestito che quello che portava ordinariamente, perche voleva vivere da vero povero. Dormiva sempre vestito, il che non costituisce una penitenza da poco. Era cosi scarsa la considerazione che aveva di se stesso e cosi poca la stima della sua persona, che mai si ottenne accettasse qualche dignità. Dimorò nel Regno del Giappone per più di vent'anni lavorando per la sua conversione e la propagazione del santo Vangelo: a quest'attività era intento quando fu catturato dai ministri della giustizia. Rimase in prigione per cinque anni esercitando ogni sorta di virtù, digiuni, discipline, orazioni, guadagnandosi con ciò la corona di martire.

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Maiestátis tuæ cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per Beatórum mártyrum Alphónsi et sociórum prædicatiónem populórum Extrémi Oriéntis córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei stabilitáte firméntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)