lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 aprilis 2010
Pro O.P.: B. Isnardi de Chiampo, presbyteri, pro commemoratione


Ex pago Chiampo prope Vicentiam [Vicenza] in Italia oriundus, Bononiæ anno circiter 1218 Ordinem ingressus est.

« Religiosus fervens et gratiosus admodum prædicator », virginitatem « carne et corde » coluit, miraculorum fama præclarus. Papiæ [Pavia] conventum Ordinis condidit ac sapienter gubernavit ibique mortuus est die 19 martii anno 1244. Eius cultus die 12 martii 1919 a Benedicto XV confirmatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna célsior
et véritas sublímior,
qui confiténti sérvulo
reddis perénne prǽmium,

Da supplicánti cœtui,
huius rogátu cǽlitis,
remissiónem críminum
rumpéndo nexum vínculi.

Nil vanitátis díligens,
terréna sic exércuit,
ut mente tota férvidus
tibi placéret únice.

Te, Christe, rex piíssime,
hic confiténdo iúgiter,
calcávit hostem fórtiter
supérbum ac satéllitem.

Virtúte clarus et fide,
oratióni sédulus
ac membra servans sóbria,
dapes supérnas óbtinet.

Deo Patri sit glória
tibíque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

Psalmus 83 (84)
Desiderium templi Domini

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)

2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3     Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
 Cor meum et caro mea *
      exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
      et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
      altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
      in perpétuum laudábunt te. –

6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
      ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
      étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
      vidébitur Deus deórum in Sion. –

9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
      áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
       et réspice in fáciem christi tui. –

11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
       elégi ad limen esse in domo Dei mei *
       magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –

12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
       grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
       non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
       beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

Ant. 2 Eleváta est domus Dómini, et fluent ad eam omnes gentes, allelúia.

Canticum
Mons domus Domini in vertice montium
Is 2, 2-5
Omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo (Ap 15, 4).

2 Erit in novíssimis diébus *
      præparátus mons domus Dómini in vértice móntium,
   et elevábitur super colles, *
      et fluent ad eum omnes gentes.

3 Et ibunt pópuli multi et dicent: †
      «Veníte et ascendámus ad montem Dómini, *
      ad domum Dei Iacob,
   ut dóceat nos vias suas, *
      et ambulémus in sémitis eius»;
   quia de Sion exíbit lex *
      et verbum Dómini de Ierúsalem.

4 Et iudicábit gentes *
      et árguet pópulos multos,
   et conflábunt gládios suos in vómeres *
      et lánceas suas in falces;
   non levábit gens contra gentem gládium, *
      nec exercebúntur ultra ad prœlium.

5 Domus Iacob, veníte, *
      et ambulémus in lúmine Dómini.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Eleváta est domus Dómini, et fluent ad eam omnes gentes, allelúia.

Ant. 3 Dícite in géntibus: Dóminus regnávit, allelúia.

Psalmus 95 (96)
Dominus rex et iudex omnis terræ

Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
      annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
      in ómnibus pópulis mirabília eius. –

4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
      Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
      poténtia et decor in sanctuário eius. –

7  Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
       afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8      afférte Dómino glóriam nóminis eius.
    Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9      adoráte Dóminum in splendóre sancto.
    Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10    dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
    Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
       sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
       Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
       quóniam venit iudicáre terram.
    Iudicábit orbem terræ in iustítia *
       et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dícite in géntibus: Dóminus regnávit, allelúia.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.
R. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Allelúia.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui sapiéntiæ tuæ luce ténebras ignorántiæ repéllis, auge, méritis et précibus Beáti Isnárdi, virtútem fidei et præsta, ut ignis grátiæ tuæ quo illum nitére fecisti, nullis in nobis tentatiónibus exstinguátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)