lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 october 2013
Pro O.P.: Bb. Terentii Alberti Obrien, episcopi, et Petri Higgins, presbyteri, martyrum in Hibernia, pro commemoratione


Ambo nati in Hibernia anno 1601, ambo in Ordinem prædicatorum anno 1622 ingressi sunt.
Petrus fuit prior conventus Nasensis (Naas), Terentius Albertus autem prior provincialis Hiberniæ et episcopus Emeliensis (Emly). Passi sunt propter assiduam erga Christi Ecclésiam et Petri successorem, Romanum Pontificem, fidelitatem: nam Anglicum regem ut Ecclesiæ caput colere recusaverunt. Alter interemptus est Dublinii die 23 martii 1642, alter die 30 octobris 1651 apud oppidum Limerick, ut eius incolæ salvi essent.
Cum aliis quindecim in eadem passione sociis (1579-1654), a Ioanne Paulo II die 27 septembris 1992 Beati sunt declarati.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Ætérna Christi múnera
et mártyrum victórias,
laudes feréntes débitas,
lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum príncipes,
belli triumpháles duces,
cæléstis aulæ mílites
et vera mundi lúmina.

Terróre victo sǽculi
pœnísque spretis córporis,
mortis sacræ compéndio
lucem beátam póssident.

Tortóris insáni manu
sanguis sacrátus fúnditur,
sed pérmanent immóbiles
vitæ perénnis grátia.

Devóta sanctórum fides,
invícta spes credéntium,
perfécta Christi cáritas
mundi triúmphat príncipem.

In his patérna glória,
in his volúntas Spíritus,
exsúltat in his Fílius,
cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
ut mártyrum consórtio
iungas precántes sérvulos
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?

Psalmus 76 (77)
Operum Domini recordatio

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. (2 Cor 4, 8)

2 Voce mea ad Dóminum clamávi; *
      voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, †
      manus meæ nocte expánsæ sunt *
      et non fatigántur.
   Rénuit consolári ánima mea; †
4    memor sum Dei et ingemísco, *
      exérceor, et déficit spíritus meus. –

5 Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei; *
      turbátus sum et non sum locútus.
6 Cogitávi dies antíquos *
      et annos ætérnos in mente hábui.
7 Meditátus sum nocte cum corde meo *
     et exercitábar, et scopébam spíritum meum. –

8 Numquid in ætérnum proíciet Deus, *
     aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
9 Aut defíciet in finem misericórdia sua, *
      cessábit verbum a generatióne in generatiónem?
10 Aut obliviscétur miseréri Deus, *
      aut continébit in ira sua misericórdias suas? –

11 Et dixi: "Hoc vulnus meum, *
       mutátio déxteræ Excélsi."
12 Memor ero óperum Dómini, *
       memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
13 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis *
       et in adinventiónibus tuis exercébor. –

14 Deus, in sancto via tua; *
       quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus, qui facis mirabília, *
       notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
16 Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, *
       fílios Iacob et Ioseph. –

17 Vidérunt te aquæ, Deus, †
       vidérunt te aquæ et doluérunt; *
       étenim commótæ sunt abýssi.
18 Effudérunt aquas núbila, †
       vocem dedérunt nubes, *
       étenim sagíttæ tuæ tránseunt.
19 Vox tonítrui tui in rota; †
       illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, *
       commóta est et contrémuit terra. –

20 In mari via tua et sémitæ tuæ in aquis multis; *
       et vestígia tua non cognoscúntur.
21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum *
       in manu Móysi et Aaron.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?

Ant. 2 Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Canticum
Humilium exsultatio in Deo
1 Sam 2, 1-10
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53).

1 Exsultávit cor meum in Dómino, *
      exaltátum est cornu meum in Deo meo;
   dilatátum est os meum super inimícos meos, *
      quóniam lætáta sum in salutári tuo. –

2 Non est sanctus ut est Dóminus; †
      neque enim est álius extra te, *
      et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes. *
      Recédant supérba de ore vestro,
   quia Deus scientiárum Dóminus est, *
      et ab eo ponderántur actiónes. –

4 Arcus fórtium confráctus est, *
      et infírmi accíncti sunt róbore.
5 Saturáti prius pro pane se locavérunt, *
      et famélici non eguérunt ámplius.
   Stérilis péperit plúrimos, *
      et, quæ multos habébat fílios, emárcuit. –

6 Dóminus mortíficat et vivíficat, *
      dedúcit ad inférnum et redúcit.
7 Dóminus páuperem facit et ditat, *
       humíliat et súblevat;
8 súscitat de púlvere egénum *
       et de stércore élevat páuperem,
   ut sédeat cum princípibus *
       et sólium glóriæ téneat.
   Dómini enim sunt cárdines terræ, *
       et pósuit super eos orbem. –

9 Pedes sanctórum suórum servábit, †
        et ímpii in ténebris conticéscent, *
        quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
10 Dóminus cónteret adversários suos; *
        super ipsos in cælis tonábit.
    Dóminus iudicábit fines terræ †
        et dabit impérium regi suo *
        et sublimábit cornu christi sui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Ant. 3 Dóminus regnávit, exsúltet terra.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus regnávit, exsúltet terra.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Iusti autem * in perpétuum vivent.
R. Iusti autem * in perpétuum vivent.
V. Et apud Dóminum est merces eórum.
R. In perpétuum vivent.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iusti autem * in perpétuum vivent.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
     Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus qui in vita et morte beatórum Teréntii Albérti et Petri mártyrum, Ecclésiæ tuæ heróicæ dilectiónis et fortitúdinis exémplum dedísti, concéde, quǽsumus, ut eórum intercessióne, in amóre tui et próximi semper crescámus et secúndum voluntátem tuam mortem acceptémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)