lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 martius 2015
Feria Secunda Hebd. Sanctæ

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ait Iesus: Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum.

Ant. 2 Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Sir 36, 1-7. 13-16
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *
      et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
2 et immítte timórem tuum super gentes, *
      quæ non exquisiérunt te,
   ut cognóscant quia non est Deus nisi tu *
      et enárrent magnália tua. –

3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
      ut vídeant poténtiam tuam.
4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis *
      sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
5 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *
      quóniam non est Deus præter te, Dómine.
6 Innova signa et ítera mirabília, *
7     glorífica manum et firma bráchium dextrum. –

13 Cóngrega omnes tribus Iacob,*
       et hereditábis eos sicut ab inítio.
    Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,*
14      et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
       Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
16 Reple Sion maiestáte tua *
       et glória tua templum tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras.

Ant. 3 Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.

Psalmus 18 (19)

I

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Auctor fídei nostræ et consummátor Iesus sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera Dei sedet.

LECTIO BREVIS

Ier 11, 19-20
Ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: «Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius». Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Redemísti nos, Dómine, * in sánguine tuo.
R. Redemísti nos, Dómine, * in sánguine tuo.
V. Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.
R. In sánguine tuo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Redemísti nos, Dómine, * in sánguine tuo.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Pater iuste, mundus te non cognóvit; ego autem novi te, quia tu me misísti.

PRECES
Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
     Dómine, miserére nostri.

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
sana vúlnera nostra.
Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
nobis peccatóribus ignósce.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitáte defícimus, intercedénte unigéniti Fílii tui passióne, respirémus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)