lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 aprilis 2017
Per OP: S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria


Valentiæ in Hispania anno 1350 ortus est. Adulescens 17 annorum, Ordinem ingressus, spiritualis vitæ austeram induit disciplinam, cuius pulchrum testimonium reliquit in tractatu De vita spiritali inscripto. In tradendis philosophicis ac theologicis disciplinis prius incubuit, pluribus quoque interiectis officiis (annis 1380-1390) de mandato cardinalis legati Petri de Luna et Ioannis I regis Aragonensis, pro civilibus et ecclesiasticis negotiis componendis. Interim prædicationi quoque deditus fuit, primum apud papam Avenionensem deinde in meridiana Galliæ regione et in Italia, usque ad annum 1399, cum ad ministerium prædicationis itinerantis se totum mancipavit, tamquam « legatus a latere Christi » ex peculiari ab illo suscepta missione ut ipse testatur in epistola ad antipapam Benedictum XIII.

De pace et unitate Ecclesiæ, tunc schismate dilaniatae, valde sollicitus, dimisso antipapa — quem prius bona fide secutus fuerat — impense adlaboravit. Spiritus Sancti donis perfusus atque apostolicis munitus facultatibus, totas fere regiones Europae occidentalis peragravit, magnus charismaticus prædicator effectus, cum ingenti animarum fructu. Obiit in Gallia [Vannes] die 5 aprilis 1419. Die 29 iunii 1455 a Callisto III inter sanctos annumeratus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1

Ser. A  Ecce véniet Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes (T.P. allelúia).

Ser. B  Erat vir evangélicus, Christi præco miríficus; mentem constántem ténuit divíno dante Spíritu (T.P. allelúia).

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1

Ser. A  Ecce véniet Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes (T.P. allelúia).

Ser. B  Erat vir evangélicus, Christi præco miríficus; mentem constántem ténuit divíno dante Spíritu (T.P. allelúia).

Ant. 2

Ser. A  Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit (T. P. allelúia).

Ser. B  Candens virgo divínitus, hostem pellit ab obséssis; cunctis vivens humánitus salútem reddit oppréssis (T.P. allelúia).

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2

Ser. A  Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit (T. P. allelúia).

Ser. B  Candens virgo divínitus, hostem pellit ab obséssis; cunctis vivens humánitus salútem reddit oppréssis (T.P. allelúia).

Ant. 3

Ser. A  In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum ut digne ambulémus in occúrsum illíus, quia ecce véniet et non tardábit (T.P. allelúia).

Ser. B  Pérvigil Christi núntius, vocans ad lucis ópera, ad fruénda Vincéntius nos ducat vitæ múnera (T. P. allelúia).

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3

Ser. A  In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum ut digne ambulémus in occúrsum illíus, quia ecce véniet et non tardábit (T.P. allelúia).

Ser. B  Pérvigil Christi núntius, vocans ad lucis ópera, ad fruénda Vincéntius nos ducat vitæ múnera (T. P. allelúia).

LECTIO BREVIS

Is 61, 1-2
Spiritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contristis corde et prædicárem captivis liberationem et clausis apertionem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultionis Deo nostro, ut consolárer omnes lugéntes.

RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
V. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
R. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
V. Quǽrite fáciem eius semper.
R. Et confirmámini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
Tempore paschali:
V. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.
R. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.
V. In iustítia et sanctitáte veritátis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Diem novæ laudis et grátiæ ducat cætus fidélium, quo Evangélii præco Vincéntius binæ sumpsit corónæ prǽmium (T.P. allelúia).

Vel, praesertim in cantu: Vigiláte ánimo: in próximo est Dóminus Deus noster (T.P. allelúia).

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Diem novæ laudis et grátiæ ducat cætus fidélium, quo Evangélii præco Vincéntius binæ sumpsit corónæ prǽmium (T.P. allelúia).

Vel, praesertim in cantu: Vigiláte ánimo: in próximo est Dóminus Deus noster (T.P. allelúia).

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nos cæléstis pátriæ sémitam in exspectatióne Salvatóris curréndam, beáti Vincéntii praedicatióne docuísti, eius, quǽsumus, interventióne nobis concéde ut, in labóre ac dilectióne fervéntes, non hic manéntem civitátem sed futúram quærámus. per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)