Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
S. Bonifatii, episcopi et martyris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
et regnum illíus, *
quia ipse flagéllat et miserétur,
dedúcit usque ad ínferos deórsum †
et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
et non est qui effúgiat manum eius. –
3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
quia ipse dispérsit vos in illis *
4 et ibi osténdit maiestátem suam.
Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –
5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
et ómnium miserébitur vestrum
et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
ut faciátis coram illo veritátem,
tunc revertétur ad vos *
et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –
Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
et confitémini illi in toto ore vestro.
Benedícite Dóminum iustítiæ *
et exaltáte regem sæculórum. –
Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
Convertímini, peccatóres, †
et fácite iustítiam coram illo. *
Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –
7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)
1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos. –
8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –
12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum. –
16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
et alat eos in fame. –
20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Sanctus martyr, Dómine, Bonifátius pro nobis intervéntor exsístat, ut fidem, quam ore dócuit et sánguine consignávit, fírmiter
teneámus, et opéribus profiteámur confidénter. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)