Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVIII
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
S. Caietani, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Emítte lucem tuam et veritátem tuam, Dómine.
Ego lux in mundum veni. (Io 12, 46)
1 Iúdica me, Deus, †
et discérne causam meam de gente non sancta; *
ab hómine iníquo et dolóso érue me.
2 Quia tu es Deus refúgii mei; †
quare me reppulísti, *
et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? –
3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
4 Et introíbo ad altáre Dei, †
ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. –
5 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Emítte lucem tuam et veritátem tuam, Dómine.
Ant. 2 Cunctis diébus vitæ nostræ, salvos nos fac, Dómine.
10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
vadam ad portas ínferi; *
quæsívi resíduum annórum meórum. –
11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
non aspíciam hóminem ultra *
inter habitatóres orbis. –
12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
quasi tabernáculum pastórum;
convólvit sicut textor vitam meam; *
de stámine succídit me. –
13 De mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
Prostrátus sum usque ad mane,*
quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
de mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
a fóvea consumptiónis,
attenuáti sunt óculi mei *
suspiciéntes in excélsum. –
17 Tu autem eruísti ánimam meam *
meditábor ut colúmba;
proiecísti enim post tergum tuum *
ómnia peccáta mea. –
18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
veritátem tuam. –
19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –
20 Dómine, salvum me fac, †
et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cunctis diébus vitæ nostræ, salvos nos fac, Dómine.
Ant. 3 Te decet hymnus, Deus, in Sion.
In Sion intellege cǽlicam civitatem. (Origenes)
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; *
et tibi reddétur votum in Ierúsalem. –
3 Qui audis oratiónem, *
ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.
4 Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *
tu propitiáberis eis. –
5 Beátus, quem elegísti et assumpsísti; *
inhabitábit in átriis tuis.
Replébimur bonis domus tuæ, *
sanctitáte templi tui.
6 Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *
spes ómnium fínium terræ et maris longínqui. –
7 Firmans montes in virtúte tua, *
accínctus poténtia.
8 Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *
et tumúltum populórum.
9 Et timébunt, qui hábitant términos terræ, a signis tuis; *
éxitus oriéntis et occidéntis delectábis. –
10 Visitásti terram et inebriásti eam; *
multiplicásti locupletáre eam.
Flumen Dei replétum est aquis; †
parásti fruménta illórum, *
quóniam ita parásti eam.
11 Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *
ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius. –
12 Coronásti annum benignitáte tua, *
et vestígia tua stillábunt pinguédinem.
13 Stillábunt páscua desérti, *
et exsultatióne colles accingéntur.
14 Indúta sunt óvibus prata, †
et valles abundábunt fruménto; *
clamábunt, étenim hymnum dicent.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Te decet hymnus, Deus, in Sion.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beáto Caietáno presbýtero apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti, eius nobis exémplo et intercessióne concéde in te semper confídere,
et regnum tuum indesinénter quǽrere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)