lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iunius 2019
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.

Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.

In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.

O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.

Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.

Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.

Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.

Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.

Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 7-9
Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus, Dómino vívimus, sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi, allelúia.

PRECES
Qui baptizáti sumus in Spíritu Sancto, cum ómnibus baptizátis Dóminum glorificémus eúmque implorémus:
     Dómine Iesu, sanctífica nos in Spíritu.

Mitte Spíritum Sanctum in nos,
ut te coram homínibus Regem confiteámur et Dóminum.
Da nobis dilectiónem sine simulatióne,
ut caritáte fraternitátis ínvicem diligámus.
Fidélium ánimas tua vivificánte grátia dispóne,
ut dona Spíritus læta voluntáte suscípiant.
Da nobis Spíritus tui Sancti virtútem,
ut quod in nobis est sáucium sanet et róboret.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)