lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 november 2020
Pro O.P.: B. Ioannis Liccio, presbyteri, pro commemoratione


Caccabi in Sicilia anno circiter 1430 ortus, adulescens 15 annorum prædicatorum Ordinem in conventu a S. Zita nuncupato amplexus est, suadente beáto Petro Geremia a quo habitum suscepit. Hilaris spiritu et caritate fervidus regularis observantiæ promotioni institit et marialis Rosarii propagationi. prædicationi impensæ deditus Siciliam percurrit, pauperes, ægrotos et in carcere detentos visitans, ita ut « Siciliæ apostolus » appellaretur, continuo magis sollicitus non annis vitam ditandi sed vita annos. Virtutibus conspicuus ac meritis plenus in Domino quievit Caccabi, in patrio conventu ab ipso ædificato, die 14 novembris 1511 et a Benedicto XIV die 25 aprilis 1753 eius cultus confirmatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Ioánnem plena sui abnegatióne atque exímiæ caritátis zelo claréscere voluísti, ut mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, eius nobis imitatióne concéde quæ tua sunt semper nos quǽrere et in Christo lucrándis frátribus eníxe incúmbere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)