lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2021
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

Is 1, 16-18
Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere: quǽrite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte et iudício contendámus, dicit Dóminus. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana erunt.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, ubi nec ærúgo nec tínea demolítur.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, ubi nec ærúgo nec tínea demolítur.

PRECES
Semper et ubíque grátias Christo agámus, qui salvat nos, eíque fidénter supplicémus:
     Súbveni nobis, Dómine, grátia tua.

Tríbue nos córpora nostra incontamináta serváre,
ut possit Spíritus Sanctus illic habitáre.
Doce nos iam mane pro frátribus nosmetípsos impéndere,
et tota die in ómnibus tuam implére voluntátem.
Da nobis quǽrere panem, qui permáneat in vitam ætérnam,
quem tu præstas nobis.
Mater tua, refúgium peccatórum, pro nobis intercédat,
ut peccátis nostris benígnus ignóscas.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice, atque ad protegéndum nos déxteram tuæ maiestátis exténde.

Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)