lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 ianuarius 2022
Pro O.P.: B. Villanæ delle Botti, matrisfamilias, pro commemoratione


Florentiæ in Italia orta anno 1332, a ditissimo patre negotiatore, adulescentiam facilem ac mutabilem duxit. Rosso Petri Benintendi homini diviti nuptui tradita, primum leviter vixit, festis, conviviis et saltationibus dedita. Tandem, post eventum portentosum, divinæ gratiæ lumine perfusa, pænitentia ducta, ad fratres Sanctæ Mariæ Novellæ cucurrit ut peccata confiteretur. Inde habitum sororum de Pænitentia S. Dominici impetravit, novam sub Fratrum Prædicatorum moderatione ingrediens viam. Tum ad studium Sacræ Scripturæ et ad contemplationem Christi Crucifixi intendens, austera vivendi ratione enituit multasque mulieres ad sui imitationem attraxit.

Fervida in Deum et proximos, liberaliter omnia bona sua pauperibus distribuit atque pro ipsis mendicavit étiam in viis Florentiæ. Cælestibus donis a Deo cumulata, obiit die 29 ianuarii 1361. Eius corpus expositum fuit per 37 dies ad venerationem populi in Ecclésia Sanctæ Mariæ Novellæ, ibique honorifice sepultum est. Die 27 martii 1824, a Leone XII eius cultus confirmatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Nóbilem Christi fámulam disérta
voce cantémus, decus æmulátam
féminæ fortis, sacra cui profúdit
  página laudes.

Cui fides vivax, pia spes amórque
in Deum fervens, óperum bonórum
fértilis radix, amor unde fratrum
  náscitur ultro.

Motus illíus méritis, remítte,
sóntibus nobis scelus omne, Iesu,
ut tibi puro resonémus æquas
  péctore laudes.

Sit Patri summo decus atque virtus,
laus tibi Nato celebrísque cultus,
Flámini Sancto párilis potéstas
  nunc et in ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2
Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.

PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
     Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, misericordiárum Pater, qui Beátam Villánam a mundi vanitátibus mirabíliter revocátam, spíritu humilitátis et veræ pæniténtiæ erexísti, ínnova in córdibus nostris tui amóris afféctum, et præsta ut, eódem spíritu repléti, tibi in novitáte vitæ servíre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)