lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2022
Pro O.P.: B. B. Antonii Pavoni, presbyteri et martyris, pro commemoratione


Ortus est, anno circiter 1326, Saviliani in dioecesi Taurinensi [Italia]. In Ordinem prædicatorum adulescens receptus, post martyrium B. Petri de Ruffia, iussu Urbani V, inquisitoris generalis munus exercuit. Fidelitatem ad susceptam inquisitoris missionem indesinenti oratione et virtutum exercitio fulciens, invicta constantia gloriosum martyrium explevit Bricherasii, die 9 aprilis 1374. Eius cultus, iam a Gregorio XI in tribus epistolis [a. 1375] testatus, a Pio IX die 4 decembris 1856 confirmatus fuit. Cuius corpus Raconixii [Racconigi] colitur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)

1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
      áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
      exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
      quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –

3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
      contrívit in terra vitam meam, *
      collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
      in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
      meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
      in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
      ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –

7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
      defécit spíritus meus.
   Non abscóndas fáciem tuam a me, *
      ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
      quia in te sperávi.
   Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
      quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
      Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
      quia Deus meus es tu. –

   Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11   propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
   In iustítia tua *
      edúces de tribulatióne ánimam meam.

     12  [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
          et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
          quóniam ego servus tuus sum.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Canticum
Consolatio et gaudium in civitate sancta
Is 66, 10-14a
Illa, quae sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
       omnes, qui dilígitis eam;
    gaudéte cum ea gáudio, *
       univérsi, qui lugebátis super eam,
11 ut sugátis et repleámini *
       ab úbere consolatiónis eius,
    ut mulgeátis et delíciis affluátis *
       ex ubéribus glóriæ eius. –

12 Quia hæc dicit Dóminus: †
       «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
       et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
    Sugétis, in ulnis portabímini, *
       et super génua blandiéntur vobis.–

13 Quómodo si quem mater consolátur, †
       ita ego consolábor vos; *
       et in Ierúsalem consolabímini.
14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
       et ossa vestra quasi herba germinábunt».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Psalmus 146 (147A), 1-11
Domini potentia et bonitas

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.

1 Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
      quóniam iucúndum est celebráre laudem. –

2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
      dispérsos Israélis congregábit.
3 Qui sanat contrítos corde *
      et álligat plagas eórum;
4 qui númerat multitúdinem stellárum *
      et ómnibus eis nómina vocat.
5 Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
      sapiéntiæ eius non est númerus.
6 Susténtat mansuétos Dóminus, *
      humílians autem peccatóres usque ad terram. –

7 Præcínite Dómino in confessióne, *
      psállite Deo nostro in cíthara.
8 Qui óperit cælum núbibus *
      et parat terræ plúviam.
   Qui prodúcit in móntibus fenum *
      et herbam servitúti hóminum.
9 Qui dat iuméntis escam ipsórum *
      et pullis corvórum invocántibus eum.
10 Non in fortitúdine equi delectátur, *
      nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
      et in eis, qui sperant super misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ad unitátem fídei promovéndam Beáto António invíctam ánimi fortitúdinem contulísti, da nobis, quǽsumus, ita eius vestígia sectári, ut finem fídei nostræ, salútem animárum reportémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)