lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 maius 2022
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, allelúia.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, allelúia.

Ant. 2 Agite dies lætítiæ et confitémini Dómino, allelúia.

Canticum
Deus castigans et salvans
Tob 13, 2-8
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
      et regnum illíus, *
      quia ipse flagéllat et miserétur,
   dedúcit usque ad ínferos deórsum †
      et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
      et non est qui effúgiat manum eius. –

3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
      quia ipse dispérsit vos in illis *
4    et ibi osténdit maiestátem suam.
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
      quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
      et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –

5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
      et ómnium miserébitur vestrum
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
      ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
      in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
      ut faciátis coram illo veritátem,
   tunc revertétur ad vos *
      et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –

   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
      et confitémini illi in toto ore vestro.
   Benedícite Dóminum iustítiæ *
      et exaltáte regem sæculórum. –

   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
      et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   Convertímini, peccatóres, †
      et fácite iustítiam coram illo. *
      Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –

7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
      et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
      Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Agite dies lætítiæ et confitémini Dómino, allelúia.

Ant. 3 Misericórdia Dómini plena est terra, allelúia.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdia Dómini plena est terra, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 13, 30-33

Deus suscitávit Iesum a mórtuis; qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Ierúsalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis evangelizámus eam, quæ ad patres promíssio facta est, quóniam hanc Deus adimplévit fíliis eórum, nobis resúscitans Iesum, sicut et in Psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Pacem relínquo vobis, allelúia, pacem meam do vobis, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Pacem relínquo vobis, allelúia, pacem meam do vobis, allelúia.

PRECES

Exsultémus Christo, qui perémptum sui córporis templum sua virtúte restítuit, eíque supplicémus:
     Fructus resurrectiónis tuæ, Dómine, nobis concéde.

Christe salvátor, qui in resurrectióne tua muliéribus et Apóstolis gáudium nuntiásti, totum orbem salvíficans,
testes tuos nos éffice.
Qui resurrectiónem ómnibus promisísti, qua ad vitam novam resurgerémus,
Evangélii tui nos redde præcónes.
Tu, qui Apóstolis sǽpius apparuísti et Sanctum eis Spíritum insufflásti,
creatórem Spíritum rénova in nobis.
Tu, qui discípulis tuis promisísti te cum eis mansúrum usque ad consummatiónem sǽculi,
mane nobíscum hódie, sempérque nobis adésto.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ad ætérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, da pópulo tuo fídei speíque constántiam, ut non dubitémus implénda, quæ te nóvimus auctóre promíssa. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)