Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. V
Pro O.P.: Anniversarium patrum et matrum defunctorum, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Spes, Christe, nostræ véniæ,
tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi
cum mortis dolor íngruit.
Tu quoque mortis tǽdia
passus dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite,
mitis dedísti spíritum.
Vere nostros excípiens
languóres, pastor míserens,
tecum donásti cómpati
Patrísque in sinu cómmori.
Apértis pendens brácchiis,
in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat
morbus vel mæror ánxius.
Qui portis fractis ínferi
victor pandísti cǽlicas,
nos nunc doléntes érige,
post óbitum vivífica.
Pro uno defuncto:
Sed et qui frater córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.
Pro una defuncta:
Sed et quæ soror córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.
Pro pluribus:
Sed et qui fratres córpore
nunc somno pacis dórmiunt,
iam te beánte vígilent
tibíque laudes réferant. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.
Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
vadam ad portas ínferi; *
quæsívi resíduum annórum meórum. –
11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
non aspíciam hóminem ultra *
inter habitatóres orbis. –
12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
quasi tabernáculum pastórum;
convólvit sicut textor vitam meam; *
de stámine succídit me. –
13 De mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
Prostrátus sum usque ad mane,*
quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
de mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
a fóvea consumptiónis,
attenuáti sunt óculi mei *
suspiciéntes in excélsum. –
17 Tu autem eruísti ánimam meam *
meditábor ut colúmba;
proiecísti enim post tergum tuum *
ómnia peccáta mea. –
18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
veritátem tuam. –
19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –
20 Dómine, salvum me fac, †
et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea. (vel: Omnis spíritus laudet Dóminum. et Psalmus 150)
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea. (vel: Omnis spíritus laudet Dóminum. et Psalmus 150)
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
V. Convertísti planctum meum in gáudium mihi.
R. Quóniam suscepísti me.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.
PRECES
Deum Patrem omnipoténtem, qui suscitávit Iesum Christum a mórtuis et vivificábit mortália córpora nostra, deprecémur, clamántes:
Dómine, vivífica nos in Christo.
Pater sancte, nos consepúltos per baptísmum in mortem cum Fílio tuo et conresuscitátos in resurrectiónem eius sic tríbue in novitáte vitæ ambuláre,
— ut étiam, cum mórtui fuérimus, cum Christo semper vivámus.
Próvidens Pater, qui dedísti nobis panem vivum, qui de cælo descéndit, sancte semper manducándum,
— fac ut vitam ætérnam habeámus et resuscitémur in novíssimo die.
Dómine, qui Fílium tuum in agonía factum ab ángelo confortári dedísti,
— in éxitu nostro spe nos suávi consolári dignéris.
Qui tres púeros de médio ignis eruísti,
— líbera ánimas defunctórum a pœnis, quas pro peccátis patiúntur.
Deus vivórum et mortuórum, qui Iesum a mórtuis suscitásti,
— súscita defúnctos, et nos cum ipsis in glória ætérna constítue.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nos patrem et matrem honoráre præcepísti, miserére cleménter paréntibus nostris eorúmque peccáta dimítte, nosque eos in ætérnæ
claritátis gáudio fac vidére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)