Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
Dominica Pentecostes, sollemnitas
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Beáta nobis gáudia
anni redúxit órbita,
cum Spíritus Paráclitus
effúlsit in discípulos.
Ignis vibránte lúmine
linguæ figúram détulit,
verbis ut essent próflui
et caritáte férvidi.
Linguis loquúntur ómnium;
turbæ pavent gentílium,
musto madére députant,
quos Spíritus repléverat.
Patráta sunt hæc mýstice
Paschæ perácto témpore,
sacro diérum número,
quo lege fit remíssio.
Te nunc, Deus piíssime,
vultu precámur cérnuo:
illápsa nobis cǽlitus
largíre dona, o Spíritus.
Dudum sacráta péctora
tua replésti grátia;
dimítte nunc peccámina
et da quiéta témpora.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.
Ant. 2 Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.
Ant. 3 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.
R. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.
V. Et cœpérunt loqui.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.
PRECES
Christum Dóminum, qui Ecclésiam suam per Spíritum congregávit, spe firma implorémus:
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Dómine Iesu, qui, in cruce exaltátus, de látere tuo flúmina aquæ vivæ fudísti,
— Spíritum emítte nobis vivificántem.
Tu, qui, déxtera Dei glorificátus, Donum Patris discípulis es largítus,
— Spíritum emítte, ut ipse mundum effíciat novum.
Tu, qui Apóstolis, in Spíritu tuo potestátem contulísti peccáta remitténdi,
— déstrue peccátum in mundo.
Tu, qui promisísti Spíritum Sanctum, ut nos docéret ómnia, et quæcúmque dixísti, suggéreret nobis,
— Spíritum emítte fídei nostræ illustratórem.
Qui promisísti te missúrum Spíritum veritátis, ut testimónium de te perhibéret,
— Spíritum emítte, ut nos testes fidéles effíciat.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas,
in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est
divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)