Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Christo Salvatori devotissimus, signanter in Crucis passione et in Eucharistiæ mysterio — quod liturgicis compositionibus extulit — filiali quoque erga Deiparam Virginem Mariam pietate flagravit. Obiit Fossæ Novæ [Fossanova], die 7 martii 1274, cum ad Lugdunense Concilium iter faceret. A Ioanne XXII, die 18 iulii 1323 in sanctorum numerum relatus fuit. A S. Pio V, die 11 aprilis 1567 quintus Latinæ Ecclesiæ Doctor declaratus est. A Leone XIII, die 4 augusti 1880, omnium Universitatum et Scholarum catholicarum Patronus proclamatus fuit. Eius festum, attentis liturgiæ instauratæ rationibus, hodierna celebratur die in qua translatio ipsius corporis Tolosam recolitur.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Splendor o perpes, Patris atque Verbum,
cuncta quod mundi bona condidísti,
en tibi laudis modulámur hymnum,
lucis et auctor.
Qui tuis Sponsam rádiis micáre
atque vis pasci dape veritátis,
sidus ingénti rútilum dedísti
lúmine Thomam.
Purus hic vivens animóque castus,
sic gradu certo per acúta mentis
fertur, ut vere videátur ire
Angeli ad instar.
Tam domus nostræ nitet hic sodális
luna quam ridens super astra fulget,
ac decus nobis simul est corúscum
fórmaque vitæ.
Unde mirántes pretiósa quanta
hic tulit doctor venerándus orbi,
eius optámus précibus fovéri,
dógmate duci,
Ut tibi, Patri parilíque Amori,
Christe, cum Thoma sócii per ævum,
gloriam, verus ubi Sol renídes,
usque canámus.
Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis; et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis; et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius.
Ant. 2 Lætificávit Ecclésiam in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictióne est.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Lætificávit Ecclésiam in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictióne est.
Ant. 3 Cor suum trádidit ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecátus est.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Cor suum trádidit ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecátus est.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
V. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Apéruit os eius.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.
Vel, præsertim in cantu: Collaudétur Christus, Rex glóriæ, qui per Thomam lumen Ecclésiæ mundum replet doctrína grátiæ.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.
Vel, præsertim in cantu: Collaudétur Christus, Rex glóriæ, qui per Thomam lumen Ecclésiæ mundum replet doctrína grátiæ.
PRECES
Laudes dicámus Christo Dómino, qui Ecclésiam suam sancti Thomæ doctrínis et méritis illustráre dignátus est:
Tu splendor Patris, tu spes perénnis ómnium.
Dómine qui dixísti: Ego sum via et véritas et vita,
— laus tibi sit, qui sequácem tuum Thomam strénuum fecísti veritátis investigatórem et vitæ perféctæ prosecutórem.
Dómine qui dixísti: Qui facit veritátem, venit ad lucem,
— laus tibi sit ex innúmeris per orbem hóminibus, qui secúndum percéptam sibi veritátem ágere nitúntur.
Verbum per quod facta sunt ómnia,
— laus tibi pro intelléctu hómini colláto, quo et Deum cognóscere váleat et mundum sibi subígere.
Lumen de lúmine et splendor patérnæ glóriæ,
— laus tibi sit ex illórum stúdio, qui magis in dies te cognóscere sátagunt, ut et frátribus notum fáciant.
[Fratres, nos conditióne servi grátia facti sumus fílii Dei, quare eum invocáre audémus, dicéntes:]
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sapiéntiæ tuæ præcónem, ac sanctitátis vitæ exémplar Ecclésiæ tuæ próvide tribuísti, illíus méritis et exémplo, te nobis
iúgiter concéde et veráciter quǽrere, et super ómnia dilígere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)