lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2025
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum


Ex equite hispano Ioanne et Anna Velasquez liberta nigri coloris Limæ in Peruvia anno 1579 natus, inter sanctos Martinus est testimonium populi nigri coloris dolenter in Novo Mundo humiliati. Barbitonsoris adiutor erat, cum Ordinem sancti Dominici postulavit amplecti et inter laicos conventus B. M. Virginis de Rosario Limæ adlectus fuit, ubi anno 1603 admissus est ut vota sollemnia profiteretur. Mira simplicitate, innocentia et fide prǽditus, humilibus deputatus muneribus, cælestibus vero donis et charismatibus a Deo exaltatus est. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem summa flagrans pietate, caritatis operibus in pauperes, præsertim ægrotos, et in animalia étiam, plene vixit deditus, dignus qui Fratribus cooperatoribus cælestis patronus assignaretur. Ieiunium, asperrimam pænitentiam atque orationem, noctu præsertim sub exemplo Iesu, diligebat, ex illa hauriens lumina eius doctrinæ christianæ institutiones mirabiliter illustrantia. Die 3 novembris 1639 Limæ obiit. Gregorius XVI beatum illum declaravit anno 1837 et die 6 maii 1962 Ioannes XXIII inter sanctos adscripsit. Martinus omnium animos Americam tum septentrionalem tum meridionalem incolentium ad se allicit, non modo ob singularem humilitatem quæ per se attrahit sed quia ipsemet signum est.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Concórdi récolit vox pia gáudio
quo miro Dóminus gúrgite lúminis
in cælis húmilem te modo inébriat,
  Martíne, o vir amábilis.

Quæ mundus túmidis præstat honóribus,
laudes, delícias, vana supérbiæ
sprevísti, cúpiens quæ Deus ínfima
  excélsus bene díligit.

Ut Christi exprímeres fidus imáginem,
hæréndo súperis, vílibus óbvius,
cunctis te fámulum trádere sédulum
  quæsísti sapiéntius.

Martíne, o, rédiens cǽlitus ádmone
ut cessent hómines nóxia prósequi
quæ sæva ambítio, fastus et árrogans
  diro vúlnere súggerunt.

Summæ sit Tríadi glória pérpetim,
quam pauper, módicus tu roga et ínnocens,
ut isdem páteant ac tibi sémitis
  nobis regna perénnia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Adhǽsit ánima mea post te, Dómine, ut spíritus tuus hábitet in me.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Adhǽsit ánima mea post te, Dómine, ut spíritus tuus hábitet in me.

Ant. 2 Confitémini Dómino, qui húmili Martíno misericórdiam suam cæléstibus donis osténdit.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Confitémini Dómino, qui húmili Martíno misericórdiam suam cæléstibus donis osténdit.

Ant. 3 Omnes pópuli, tribus et línguæ, laudáte ómnium Dóminum.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes pópuli, tribus et línguæ, laudáte ómnium Dóminum.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 4-8
Sicut in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, sive qui exhortátur in exortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

RESPONSORIUM BREVE
V. Alter alteríus ónera portáte. * Et sic adimplébitis legem Christi.
R. Alter alteríus ónera portáte. * Et sic adimplébitis legem Christi.
V. Dilígite ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est.
R. Et sic adimplébitis legem Christi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Alter alteríus ónera portáte. * Et sic adimplébitis legem Christi.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.

Vel, præsertim in cantu: Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.

Vel, præsertim in cantu: Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.

PRECES
Dóminum Iesum, qui multifórmi grátia sua sanctis ditat Ecclésiam, magnificémus et fidénter invocémus:
     Spíritum Sanctum tuum da nobis, Dómine.

Sapiéntiam tuam, Dómine, sapiéntibus et prudéntibus abscónditam, fidélibus tuis ætérnam largíre,
ut in simplicitáte, cum beáto Martíno, confiteántur nómini sancto tuo et gloriéntur in laude tua.
Qui sanctum Martínum effecísti verbo tuo dócilem,
præsta nobis mandáta tua fidéliter serváre, ut per Spíritum Sanctum in te maneámus et tu in nobis.
Qui, operándo mánibus tuis, dignitátem humáni labóris extulísti illíque opus evangelizatiónis addidísti,
præsta ut nostrórum Fratrum cooperatórum númerus tua grátia augeátur in præparatiónem evangélii pacis.
Qui, sancti Martíni caritáte, páuperum inópiam sublevásti,
doce nos ópibus nostris indigéntibus subveníre, teque in mæréntibus inveníre.
Fac, Dómine, ut regéntes populórum non ad solam suam natiónem ánimos inténdant,
sed cunctos revereántur ac de ómnibus sint sollíciti omni discrímine remóto.
[Nunc laudes et petitiónes nostras confirmémus per oratiónem domínicam:]

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)