lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 maius 2029
Pro O.P.: Patrocinii beátæ Mariæ Virginis supra Ordinem Fratrum prædicatorum universum, memoria


Consuevit in Ecclésia beatam Mariam Virginem « titulis Advocatæ, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis » invocari, indesinenter perdurante in gratiæ oeconomia salutifero eius maternitatis munere, eo quod ipsa, « multiplici intercessione sua pergit in æternæ salutis donis nobis conciliandis » (Lumen Gentium, n. 62).
quóniam vero, ut B. Humbertus de Romans asserit, « Ipsa [B. Virgo] fuit magnum adiutorium initiandi Ordinem ... et speratur quod ducit ad finem bonum» (Opera II, 70-71), Ordo noster inde ab initio eiusdem B. Virginis Patrocinium agnoscit, ipsumque «profiteri non dubitat, iugiter experitur et omnium — fratrum ac sororum — cordi commendat, ut hoc materno fulti præsidio Salvatori intimius adhaereant » (LG, n. 62) pro ardua salvifica missione in mundo adimplenda.
Usque ad novissimam Calendarii liturgici instaurationem, apud nos Patrocinium B. M. Virginis recolebatur die 22 decembris, anniversario approbationis Ordinis ab Honorio III (22 decembris 1216). Nunc autem, attenta præcedentia feriarum Adventus, quæ omnibus memoriis præponuntur, hæc Patrocinii celebranda commemoratio proponitur mense maii — qui peculiari devotioni solet B. M. Virgini in Ecclésia dicari —, et quidem die 8, quatenus in ea diversimode aliquod B. M. Virginis eiusdem rationis titulum in diversis Propriis liturgicis celebrandum recolitur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

María, quæ mortálium
preces amánter éxcipis,
rogámus ecce súpplices,
nobis adésto pérpetim.

Adésto, si nos críminum
caténa stringit hórrida;
cito resólve cómpedes
quæ corda culpis ílligant.

Succúrre, si nos sǽculi
fallax imágo péllicit,
ne mens salútis trámitem,
oblíta cæli, déserat.

Succúrre, si vel córpori
advérsa sors impéndeat;
fac sint quiéta témpora,
ætérnitas dum lúceat.

Tuis et esto fíliis
tutéla mortis témpore,
ut, te iuvánte, cónsequi
perénne detur prǽmium.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, allelúia.

Psalmus 42 (43)
Desiderium templi

Ego lux in mundum veni. (Io 12, 46)

1 Iúdica me, Deus, †
      et discérne causam meam de gente non sancta; *
      ab hómine iníquo et dolóso érue me.
2 Quia tu es Deus refúgii mei; †
      quare me reppulísti, *
      et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? –

3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
      ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
4 Et introíbo ad altáre Dei, †
      ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
      Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. –

5 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
  Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, allelúia.

Ant. 2 Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret, allelúia.

Canticum
Moribundi angores, sanati lætitia
Is 38, 10-14. 17-20
Ego sum vivens et fui mortuus ... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18).

10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
       vadam ad portas ínferi; *
       quæsívi resíduum annórum meórum. –

11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
       non aspíciam hóminem ultra *
       inter habitatóres orbis. –

12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
       quasi tabernáculum pastórum;

    convólvit sicut textor vitam meam; *
       de stámine succídit me. –

13 De mane usque ad vésperam *
      confecísti me. –

    Prostrátus sum usque ad mane,*
       quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
    de mane usque ad vésperam *
       confecísti me. –

14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
       a fóvea consumptiónis,
    attenuáti sunt óculi mei *
       suspiciéntes in excélsum. –

17 Tu autem eruísti ánimam meam *
       meditábor ut colúmba;

    proiecísti enim post tergum tuum *
       ómnia peccáta mea. –

18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
       neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
       veritátem tuam. –

19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
       pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –

20 Dómine, salvum me fac, †
       et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
       in domo Dómini. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret, allelúia.

Ant. 3 Visitásti terram et inebriásti eam, allelúia.

Psalmus 64 (65)
Sollemnis gratiarum actio

In Sion intellege cǽlicam civitatem. (Origenes)

2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; *
      et tibi reddétur votum in Ierúsalem. –

3 Qui audis oratiónem, *
      ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.
4 Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *
      tu propitiáberis eis. –

5 Beátus, quem elegísti et assumpsísti; *
      inhabitábit in átriis tuis.
   Replébimur bonis domus tuæ, *
      sanctitáte templi tui.
6 Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *
      spes ómnium fínium terræ et maris longínqui. –

7 Firmans montes in virtúte tua, *
      accínctus poténtia.
8 Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *
      et tumúltum populórum.
9 Et timébunt, qui hábitant términos terræ, a signis tuis; *
       éxitus oriéntis et occidéntis delectábis. –

10 Visitásti terram et inebriásti eam; *
       multiplicásti locupletáre eam.
    Flumen Dei replétum est aquis; †
       parásti fruménta illórum, *
       quóniam ita parásti eam.
11 Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *
       ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius. –

12 Coronásti annum benignitáte tua, *
       et vestígia tua stillábunt pinguédinem.
13 Stillábunt páscua desérti, *
       et exsultatióne colles accingéntur.
14 Indúta sunt óvibus prata, †
       et valles abundábunt fruménto; *
       clamábunt, étenim hymnum dicent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Visitásti terram et inebriásti eam, allelúia.

LECTIO BREVIS

Cf. Act 1, 11b. 12 13a. 14
Postquam assúmptus est Iesus in cælum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter. Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant. Omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et Maria matre Iesu et frátribus eius.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore per annum:
V. Sancta María, mater Christi, * audi rogántes sérvulos.
R. Sancta María, mater Christi, *audi rogántes sérvulos.
V. Et impetrátam nobis cǽlitus tu defer indulgéntiam.
R. Audi rogántes sérvulos.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta María, mater Christi, *audi rogántes sérvulos.

Tempore paschali:
V. Sancta María, mater Christi, audi rogántes sérvulos. *Allelúia, allelúia.
R. Sancta María, mater Christi, *Allelúia, allelúia.
V. Et impetrátam nobis cǽlitus tu defer indulgéntiam.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta María, mater Christi, audi rogántes sérvulos. *Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius patrocínium celebrámus, ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.
Vel:
Ave, stella matutína, peccatórum medicína, mundi princeps et regína, sola Virgo digna dici: contra tela inimíci clípeum pone salútis tuæ títulum virtútis. O sponsa Dei elécta, esto nobis via recta ad ætérna gáudia. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius patrocínium celebrámus, ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.
Vel:
Ave, stella matutína, peccatórum medicína, mundi princeps et regína, sola Virgo digna dici: contra tela inimíci clípeum pone salútis tuæ títulum virtútis. O sponsa Dei elécta, esto nobis via recta ad ætérna gáudia. Allelúia.

PRECES

Deum Patrem, cuius Agnus immaculátus tollit peccáta mundi nosque vivíficat, grati rogémus:
     Auctor vitæ, vivífica nos.

Deus, auctor vitæ, meménto passiónis et resurrectiónis Agni, in cruce occísi,
eúmque audi, semper interpellántem pro nobis.
Expurgáto vétere ferménto malítiæ et nequítiæ,
fac nos vívere in ázymis sinceritátis et veritátis Christi.
Da ut hódie reiciámus peccátum discórdiæ atque invídiæ,
nosque redde fratrum necessitátibus magis inténtos.
Spíritum evangélicum pone in médio nostri,
ut hódie et semper in præcéptis tuis ambulémus.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Fidélis et miséricors Deus, qui prædicatórum Ordinem singulári beátæ Maríæ Vírginis patrocínio commíttere dignátus es, præsta quǽsumus ut, sicut ipsa, in præsénti exstat vita dulcédo et spes nostra, ita Iesum, Fílium tuum, in vitæ éxitu nobis misericórditer osténdat. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)