lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 october 2029
Pro O.P.: B. Dominici Spadafora, presbyteri, pro commemoratione


Circa medietatem sasculi xv Randacii [Randazzo] in Sicilia natus, magnus fuit apostolus Dei verbi in sua insula et in tota Italia. In Dominicæ Passionis contemplatione assiduus, caritate et humilitate prænitens, multos ad Deum convertit et ad sui sequelam in via Dominici sectanda attraxit. Mortuus est Monte Cerignone, in cœnobio quod ipse extruxerat, die 21 decembris 1521. Cultus illi præstitus a Benedicto XV ratificatus fuit die 12 ianuarii 1921. Eius memoria hodierna die celebratur, utpote secundæ exuviarum translationis (1677) anniversaria.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?

Psalmus 76 (77)
Operum Domini recordatio

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. (2 Cor 4, 8)

2 Voce mea ad Dóminum clamávi; *
      voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, †
      manus meæ nocte expánsæ sunt *
      et non fatigántur.
   Rénuit consolári ánima mea; †
4    memor sum Dei et ingemísco, *
      exérceor, et déficit spíritus meus. –

5 Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei; *
      turbátus sum et non sum locútus.
6 Cogitávi dies antíquos *
      et annos ætérnos in mente hábui.
7 Meditátus sum nocte cum corde meo *
     et exercitábar, et scopébam spíritum meum. –

8 Numquid in ætérnum proíciet Deus, *
     aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
9 Aut defíciet in finem misericórdia sua, *
      cessábit verbum a generatióne in generatiónem?
10 Aut obliviscétur miseréri Deus, *
      aut continébit in ira sua misericórdias suas? –

11 Et dixi: "Hoc vulnus meum, *
       mutátio déxteræ Excélsi."
12 Memor ero óperum Dómini, *
       memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
13 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis *
       et in adinventiónibus tuis exercébor. –

14 Deus, in sancto via tua; *
       quis deus magnus sicut Deus noster?
15 Tu es Deus, qui facis mirabília, *
       notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
16 Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, *
       fílios Iacob et Ioseph. –

17 Vidérunt te aquæ, Deus, †
       vidérunt te aquæ et doluérunt; *
       étenim commótæ sunt abýssi.
18 Effudérunt aquas núbila, †
       vocem dedérunt nubes, *
       étenim sagíttæ tuæ tránseunt.
19 Vox tonítrui tui in rota; †
       illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, *
       commóta est et contrémuit terra. –

20 In mari via tua et sémitæ tuæ in aquis multis; *
       et vestígia tua non cognoscúntur.
21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum *
       in manu Móysi et Aaron.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?

Ant. 2 Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Canticum
Humilium exsultatio in Deo
1 Sam 2, 1-10
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53).

1 Exsultávit cor meum in Dómino, *
      exaltátum est cornu meum in Deo meo;
   dilatátum est os meum super inimícos meos, *
      quóniam lætáta sum in salutári tuo. –

2 Non est sanctus ut est Dóminus; †
      neque enim est álius extra te, *
      et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes. *
      Recédant supérba de ore vestro,
   quia Deus scientiárum Dóminus est, *
      et ab eo ponderántur actiónes. –

4 Arcus fórtium confráctus est, *
      et infírmi accíncti sunt róbore.
5 Saturáti prius pro pane se locavérunt, *
      et famélici non eguérunt ámplius.
   Stérilis péperit plúrimos, *
      et, quæ multos habébat fílios, emárcuit. –

6 Dóminus mortíficat et vivíficat, *
      dedúcit ad inférnum et redúcit.
7 Dóminus páuperem facit et ditat, *
       humíliat et súblevat;
8 súscitat de púlvere egénum *
       et de stércore élevat páuperem,
   ut sédeat cum princípibus *
       et sólium glóriæ téneat.
   Dómini enim sunt cárdines terræ, *
       et pósuit super eos orbem. –

9 Pedes sanctórum suórum servábit, †
        et ímpii in ténebris conticéscent, *
        quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
10 Dóminus cónteret adversários suos; *
        super ipsos in cælis tonábit.
    Dóminus iudicábit fines terræ †
        et dabit impérium regi suo *
        et sublimábit cornu christi sui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Ant. 3 Dóminus regnávit, exsúltet terra.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus regnávit, exsúltet terra.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui in Beáto Domínico munus apostólicum assíduo oratiónis stúdio et regulári observántia mirabíliter fecundásti, concéde propítius ut, eius vestígia prosequéntes, úberes salútis fructus percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)