lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 november 2010
Pro O.P.: Omnium sanctorum Ordinis Prædicatorum


Hodierna celebritate, fideliter memoriam recolimus «illorum qui in Familia S. Dominici nos præcesserunt et conversatione exemplum, communione consortium et intercessione subsidium nobis præbent», ut «ad eorum imitationem excitemur et in spiritu nostræ vocationis roboremur» (cf. LCO, nn. 16 et 67).

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 16-17
Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi; si tamen compátimur, ut et conglorificémur.


V. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti.
R. Quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

ORATIO

Orémus:

Deus, omnis perfectiónis exémplar, qui Ecclésiam tuam, in ædificatiónem Córporis Christi, váriis semper donis sanctitátis exórnas, concéde quǽsumus ut, sanctórum famíliæ nostræ sectántes vestígia, eórum quoque tandem communióne fruámur ætérna. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)