lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 december 2010
Pro O.P.: B. Ioannis de Vercelli, presbyteri


sǽculo XIII ineunte in pago Mosso S. Maria in Vercellensis diœcesis finibus natus, ius in Universitate Parisiensi docebat cum inter Fratres prædicatores, beati Iordani de Saxonia prædicatione permotus, adlectus est. Sextus totius Ordinis Magister assumptus die 7 iunii 1264, fratribus annos fere viginti in exemplum eluxit. Thomam de Aquino sæpe consuluit in rebus theologicis et doctrinæ eius tuendæ studuit. Concilio Lugdunensi anno 1274 interfuit ibique multum adlaboravit. Sancti Dominici filius vere amantissimus marmoream arcam, sculptis imaginibus Nicolai Pisani insignem, exstruendam curavit. Nominis Iesu cultum promovit. Austerus et benignus prædicator indefesse peregrinavit studium paupertatem et evangelicam prædicationem vi ac zelo promovens. Mortuus est Monte Pessulano [Montpellier] die 30 novembris 1283. Cuius corpus sǽculo xvi, dissidiis religionis sævientibus, combustum fuit. Pius X eius cultum confirmavit die 7 septembris 1903.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 118 (119), 9-16
II (Beth)

9 In quo mundábit adulescéntior viam suam? *
      In custodiéndo sermónes tuos.
10 In toto corde meo exquisívi te, *
      ne erráre me fácias a præcéptis tuis. –

11 In corde meo abscóndi elóquia tua, *
      ut non peccem tibi.
12 Benedíctus es, Dómine; *
      doce me iustificatiónes tuas. –

13 In lábiis meis *
      numerávi ómnia iudícia oris tui.
14 In via testimoniórum tuórum delectátus sum *
      sicut in ómnibus divítiis. –

15 In mandátis tuis exercébor *
      et considerábo vias tuas.
16 In iustificatiónibus tuis delectábor, *
      non oblivíscar sermónem tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine

In diebus carnis suæ ... preces offerens et exauditus. (Hebr 5, 7)

I

1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
      inténde deprecatiónem meam.

   Auribus pércipe oratiónem meam, *
      non in lábiis dolósis.

2 De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
      óculi tui vídeant æquitátes. –

3 Proba cor meum et vísita nocte; †
      igne me exámina, *
      et non invénies in me iniquitátem.

4 Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
      propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.

5 Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
      ut non moveántur vestígia mea. –

6 Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
      inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

7 Mirífica misericórdias tuas, *
      qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua.

8 Custódi me ut pupíllam óculi, †
      sub umbra alárum tuárum prótege me *

9    a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

    Inimíci mei in furóre circumdedérunt me, †
10    ádipem suum conclusérunt; *
       os eórum locútum est supérbiam.

11 Incedéntes nunc circumdedérunt me, *
       óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

12 Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam *
       et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis. –

13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; *
       éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

14 a mórtuis manu tua, Dómine, *
       a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
    De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
       saturéntur fílii et dimíttant relíquias párvulis suis.

15 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
       satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

Is 2, 11
Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa.


V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

ORATIO

Orémus:

Prǽpara, quǽsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)