lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 aprilis 2011
S. Vincentii Ferrer, presbyteri


Natus est Valentiæ, in Hispania, anno 1350; inter Fratres prædicatores adscitus, theologiam docuit. Munus prædicatoris exercens, multas peragravit regiones, fructusque copiosos collegit in vera fide tuenda et in moribus corrigendis. Mortuus est Venetiæ (Vannes) in Gallia, anno 1419.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)

137 Iustus es, Dómine, *
         et rectum iudícium tuum.

138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
         et in veritáte nimis. –

139 Consúmpsit me zelus meus, *
         quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
         et servus tuus diléxit illud. –

141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
         mandáta tua non sum oblítus.

142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
         et lex tua véritas. –

143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
         præcépta tua delectátio mea est.

144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
         intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

I

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

LECTIO BREVIS

Ioel 2, 17
Inter vestíbulum et altáre plorent sacerdótes minístri Dómini et dicant: «Parce, Dómine, pópulo tuo et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes».


V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

ORATIO

Orémus:

Exercitátio veneránda sanctæ devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, et salvatiónis tuæ núntient præcónium. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)