lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 december 2013
Pro O.P.: B. Sebastiani Maggi, presbyteri


Sebastianus sǽculo xv inter reformatores vitae dominicanae clarus fuit. Brixiae in Italia anno 1414 e nobili familia ortus, habitum prædicatorum anno 1429 induit. Bis Vicarius generalis Congregationis reformatæ Provinciæ Lombardiæ et prior plurimorum conventuum, austerum sibi, benignum ac patientem «virum quadam dulci bonitate, lenitate et comitate ornatum » in alios se prǽbuit. Mortuus est anno 1496 in cœnobio Genuensi Sanctæ Mariæ de Castello et eius cultus a Clemente XIII die 15 aprilis 1760 approbatus fuit.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 118 (119), 89-96
XII (Lamed)
Meditatio verbi Domini in lege

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. (Cf. Io 13, 34)

89 In ætérnum, Dómine, *
      verbum tuum constitútum est in cælo.

90 In generatiónem et generatiónem véritas tua; *
      firmásti terram, et pérmanet. –

91 Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, *
      quóniam ómnia sérviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua delectátio mea est, *
      tunc forte periíssem in humiliatióne mea. –

93 In ætérnum non oblivíscar mandáta tua, *
      quia in ipsis vivificásti me.

94 Tuus sum ego: salvum me fac, *
      quóniam mandáta tua exquisívi. –

95 Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me; *
      testimónia tua intelléxi.

96 Omni consummatióni vidi finem, *
      latum præcéptum tuum nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 70 (71)
Domine, spes mea a iuventute mea

Spe gaudentes, in tributatione patientes. (Rom 12, 12)

I

1 In te, Dómine, sperávi, *
      non confúndar in ætérnum.

2 In iustítia tua líbera me et éripe me; *
      inclína ad me aurem tuam et salva me. –

3 Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias,
   quóniam fortitúdo mea *
      et refúgium meum es tu.

4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris *
      et de manu contra legem agéntis et iníqui. –

5 Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine; *
      Dómine, spes mea a iuventúte mea.

6 Super te inníxus sum ex útero, †
      de ventre matris meæ tu es suscéptor meus; *
      in te laus mea semper.

7 Tamquam prodígium factus sum multis, *
      et tu adiútor fortis. –

8 Repleátur os meum laude tua, *
      tota die magnitúdine tua.

9 Ne proícias me in témpore senectútis; *
       cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me. –

10 Quia dixérunt inimíci mei mihi, †
       et, qui observábant ánimam meam, *
       consílium fecérunt in unum

11 dicéntes: "Deus derelíquit eum! †
       Persequímini et comprehéndite eum, *
       quia non est qui erípiat." –

12 Deus, ne elongéris a me; *
       Deus meus, in auxílium meum festína.

13 Confundántur et defíciant adversántes ánimæ meæ; *
       operiántur confusióne et pudóre, qui quærunt mala mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

14 Ego autem semper sperábo *
       et adíciam super omnem laudem tuam.

15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam, †
       tota die salutáre tuum: *
       quæ dinumeráre nescívi. –

16 Véniam ad poténtias Dómini; *
       Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.

17 Deus, docuísti me a iuventúte mea; *
       et usque nunc annuntiábo mirabília tua.

18 Et usque in senéctam et sénium, *
       Deus, ne derelínquas me,
    donec annúntiem bráchium tuum *
       generatióni omni, quæ ventúra est. –

19 Poténtia tua et iustítia tua, Deus, †
       usque in altíssima, qui fecísti magnália: *
       Deus, quis símilis tibi?

20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas; †
       íterum vivificásti me *
       et de abýssis terræ íterum reduxísti me.

21 Multiplicábis magnitúdinem meam *
       et convérsus consoláberis me. –

22 Nam et ego confitébor tibi, †
       in psaltério veritátem tuam, Deus meus; *
       psallam tibi in cíthara, Sanctus Israel.

23 Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi, *
       et ánima mea, quam redemísti;

24 sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam, *
       cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

Cf. Is 10, 20-21
Et erit in die illa: resíduum Israel et, qui effúgerint de domo Iacob, inniténtur super Dóminum Sanctum Israel in veritáte. Relíquiæ reverténtur, relíquiæ Iacob ad Deum fortem.


V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

ORATIO

Orémus:

Voci nostræ, quǽsumus, Dómine, aures tuæ pietátis accómmoda, et cordis nostri ténebras grátia Fílii tui nos visitántis illústra. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)