lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 october 2015
S. Ioannis Pauli II, papæ


Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiæ in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Œcumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica præsertim familiarum iuvenumque et ægrotantium sollicitudine emicuit, quæ eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiæ hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicæ Ecclesiæ atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiæ Latinæ sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicæ II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

17 Bénefac servo tuo, et vivam *
      et custódiam sermónem tuum.

18 Revéla óculos meos, *
      et considerábo mirabília de lege tua. –

19 Incola ego sum in terra, *
      non abscóndas a me præcépta tua.

20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
      in omni témpore. –

21 Increpásti supérbos; *
      maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
      quia testimónia tua servávi. –

23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
      servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
      et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit. (Rom 5, 5)

I

1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2     Deus meus, in te confído: non erubéscam.
   Neque exsúltent super me inimíci mei, *

3     étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 Confundántur infidéliter agéntes *
      propter vanitátem. –

4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
      et sémitas tuas édoce me.

5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
      quia tu es Deus salútis meæ, *
      et te sustínui tota die. –

6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
      et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
      secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
      propter bonitátem tuam, Dómine. –

8 Dulcis et rectus Dóminus, *
      propter hoc peccatóres viam docébit;

9 díriget mansuétos in iudício, *
      docébit mites vias suas. –

10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
       custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
      multum est enim.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

II

12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
       Docébit eum viam, quam éligat.

13 ánima eius in bonis demorábitur, *
      et semen eius hereditábit terram. –

14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
       ut testaméntum suum maniféstet illis.

15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
      quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –

16 Réspice in me et miserére mei, *
       quia únicus et pauper sum ego.

17 Diláta angústias cordis mei *
       et de necessitátibus meis érue me. –

18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
       et dimítte univérsa delícta mea.

19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
       et ódio crudéli odérunt me. –

20 Custódi ánimam meam et érue me; *
       non erubéscam, quóniam sperávi in te.

21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
      quia sustínui te. –

22 Líbera, Deus, Israel *
       ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

LECTIO BREVIS

Am 4, 13
Ecce formans montes et creans ventum et annúntians hómini cogitatiónem eius, fáciens auróram et ténebras et grádiens super excélsa terræ; Dóminus Deus exercítuum nomen eius.


V. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino.
R. Laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

ORATIO

Orémus:

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)