Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
SS. Ioannis Fischer, episcopi, et Thomæ More, martyrum, memoria ad libitum
S. Paulini Nolani, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Thomas More, anno 1477 natus, Oxonii (Oxford) studia perfecit; matrimonio iunctus unum filium et tres filias habuit. Munera cancellarii exercuit in aula regis. Opera conscripsit de re publica bene moderanda vel ad religionem defendendam.
Ambo iussu Henrici VIII regis, cui restiterant in quæstione de eius matrimonio dissolvendo, capite plexi sunt anno 1535, Ioannes Fisher die 22
iunii, Thomas More vero die 6 iulii. Dum episcopus Ioannes Fisher in carcere tenebatur, a Paulo III inter Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales
annumeratus est.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.
137 Iustus es, Dómine, *
et rectum iudícium tuum.
138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
et in veritáte nimis. –
139 Consúmpsit me zelus meus, *
quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
et servus tuus diléxit illud. –
141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
mandáta tua non sum oblítus.
142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
et lex tua véritas. –
143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
præcépta tua delectátio mea est.
144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
intelléctum da mihi, et vivam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.
Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)
I
2 Dómine, Deus salútis meæ, *
in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
inclína aurem tuam ad precem meam. –
4 Quia repléta est malis ánima mea, *
et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quorum non es memor ámplius, *
et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –
7 Posuísti me in lacu inferióri, *
in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.
II
9 Longe fecísti notos meos a me, *
posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar. *
10 Oculi mei languérunt præ afflictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
expándi ad te manus meas.
11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
et iustítia tua in terra obliviónis? –
14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
et noti mei sunt ténebræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti,
in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus. Per Christum, Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)