lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 martius 2023
S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiæ doctoris


Parentibus christianis anno 315 natus, in cathedra Hierosolymitana Maximo episcopo successit anno 348. In quæstionibus arianis implicatus, non semel exsilio mulctatus est. Eius navitatem pastoralem testantur orationes, quibus orthodoxam doctrinam, sacram Scripturam et traditiones fidelibus explicavit. Mortuus est anno 386.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

Psalmus 118 (119), 121-128
XVI (Ain)

121 Feci iudícium et iustítiam; *
         non tradas me calumniántibus me.

122 Sponde pro servo tuo in bonum; *
         non calumniéntur me supérbi. –

123 Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui *
         et elóquii iustítiæ tuæ.

124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam *
         et iustificatiónes tuas doce me.

125 Servus tuus sum ego; *
         da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua. –

126 Tempus faciéndi Dómino; *
         dissipavérunt legem tuam. –

127 ídeo diléxi præcépta tua *
         super aurum et obrýzum.

128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar, *
         omnem viam mendácii ódio hábui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 33 (34)
Spes viri in Domino

Gustastis quóniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

2 Benedícam Dóminum in omni témpore, *
      semper laus eius in ore meo.
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, *
      áudiant mansuéti et læténtur.
4 Magnificáte Dóminum mecum, *
      et exaltémus nomen eius in idípsum. –

5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me *
      et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
6 Respícite ad eum, et illuminámini *
      et fácies vestræ non confundéntur.

7 Iste pauper clamávit, †
      et Dóminus exaudívit eum *
      et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum *
      et erípiet eos. –

9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; *
      beátus vir, qui sperat in eo.
10 Timéte Dóminum, sancti eius, *
       quóniam non est inópia timéntibus eum.
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, *
       inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Veníte, fílii, audíte me: *
       timórem Dómini docébo vos.
13 Quis est homo, qui vult vitam, *
       díligit dies, ut vídeat bonum? –

14 Próhibe linguam tuam a malo, *
       et lábia tua ne loquántur dolum.
15 Divérte a malo et fac bonum, *
       inquíre pacem et perséquere eam. –

16 Oculi Dómini super iustos, *
       et aures eius in clamórem eórum.
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, *
       ut perdat de terra memóriam eórum. –

18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit *
       et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, *
       et confráctos spíritu salvábit. –

20 Multæ tribulatiónes iustórum, *
       et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
21 Custódit ómnia ossa eórum, *
       unum ex his non conterétur. –

22 Interfíciet peccatórem malítia, *
       et, qui odérunt iustum, puniéntur.
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, *
       et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

LECTIO BREVIS

Ap 3, 19-20
Ego, quos amo, árguo et castígo. Æmuláre ergo et pæniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum.


V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

ORATIO

Orémus:

Observatiónis huius ánnua celebritáte lætántes, quǽsumus, Dómine, ut, paschálibus sacraméntis inhæréntes, plenis eórum efféctibus gaudeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)