lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 ianuarius 2026
Pro O.P.: B. Gundisalvi de Amaranto, presbyteri


Tagilde [in Portugallia] exeunte s. XII natus primum parochus fuit, deinde 14 annos in peragrandis atque invisendis Terræ Sanctæ ac Romæ sacrariis impendit. Ad propria reversus at minis ac fustibus receptus, eremiticam vitam elegit. Demum Prædicatorum Ordinem amplexus est. Exacto religionis tirocinio licentiam obtinuit redeundi Amaranthum in pristinum solitarium locum, comitante alio fratre, ibique reliquæ vitæ tempus inter divinorum contemplationem et circumstantis populi evangelizationem partivit, exercitationibus asceticis insistens. Amaranthi, anno, ut tradunt, 1259 obiit. Clemens X, die 10 iulii 1671, eius Missam et Officium concessit.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc manifestátum est.

Psalmus 118 (119), 81-88
XI (Caph)

81 Defécit in salutáre tuum ánima mea, *
      et in verbum tuum supersperávi.
82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, *
      dicéntes: "Quando consoláberis me?" –

83 Quia factus sum sicut uter in fumo; *
      iustificatiónes tuas non sum oblítus.
84 Quot sunt dies servi tui? *
      Quando fácies de persequéntibus me iudícium? –

85 Fodérunt mihi fóveas supérbi, *
      qui non sunt secúndum legem tuam.
86 Omnia præcépta tua véritas; *
      dolóse persecúti sunt me: ádiuva me. –

87 Paulo minus consummavérunt me in terra, *
      ego autem non derelíqui mandáta tua.
88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, *
      et custódiam testimónia oris tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 60 (61)
Exsulis oratio

Oratio iusti æterna sperantis. (S. Hilarius)

2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
      inténde oratióni meæ.

3 A fínibus terræ ad te clamávi, †
      dum anxiarétur cor meum. *
      In petram inaccéssam mihi deduc me! –

4 Quia factus es spes mea, *
      turris fortitúdinis a fácie inimíci.

5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, *
      prótegar in velaménto alárum tuárum,

6 quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
      dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. –

7 Dies super dies regis adícies, *
      annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.

8 Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
      misericórdia et véritas servent eum. –

9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, *
      ut reddam vota mea de die in diem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc manifestátum est.

LECTIO BREVIS

Is 2, 3b-4
De Sion exíbit lex et verbum Dómini de Ierúsalem. Et iudicábit gentes et árguet pópulos multos, et conflábunt gládios suos in vómeres et lánceas suas in falces; non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœlium.


V. In terris visus est.
R. Et cum homínibus conversátus est.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per eius increménta pervéniat. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)