lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 december 2029
S. Luciæ, virginis et martyris


In persecutione Diocletiani, probabiliter, Syracusis occubuit. Eius cultus ab antiquitate in totam fere Ecclésiam diffusus est, eiusque nomen in Canonem romanum introductum est.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 118 (119), 65-72
IX (Teth)

65 Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, *
      secúndum verbum tuum.

66 Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, *
      quia præcéptis tuis crédidi. –

67 Priúsquam humiliárer ego errávi; *
      nunc autem elóquium tuum custódiam.

68 Bonus es tu et benefáciens, *
      doce me iustificatiónes tuas. –

69 Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, *
      ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.

70 Incrassátum est sicut adeps cor eórum, *
      ego vero in lege tua delectátus sum. –

71 Bonum mihi quia humiliátus sum, *
      ut discam iustificatiónes tuas.

72 Bonum mihi lex oris tui, *
      super mília auri et argénti.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 55 (56), 2-7b. 9-14
Fiducia in Domini verbo collocata

Christus in passione monstratur. (S. Hieronymus)

2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, *
      tota die impúgnans oppréssit me.

3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die, *
      quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime. –

4 In quacúmque die timébo, *
      ego in te sperábo,

5 In Deo, cuius laudábo sermónem, †
      in Deo sperávi; *
      non timébo: quid fáciet mihi caro?

6 Tota die rem meam perturbábant, *
      advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.

7 Concitábant iúrgia, insidiabántur, *
      ipsi calcáneum meum observábant. –

9 Peregrinatiónes meas tu numerásti: †
       pone lácrimas meas in utre tuo; *
       nonne in supputatióne tua? –

10 Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, †
        in quacúmque die invocávero: *
        ecce cognóvi quóniam Deus meus es. –

11 In Deo, cuius laudábo sermónem, *
        in Dómino, cuius laudábo sermónem,

12 in Deo sperávi; *
        non timébo: quid fáciet mihi homo? –

13 Super me sunt, Deus, vota tua; *
        reddam laudatiónes tibi,

14 quóniam eripuísti ánimam meam de morte †
        et pedes meos de lapsu, *
        ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

Mic 5, 3-4a
Dominátor in Israel stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax.


V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

ORATIO

Orémus:

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias, ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)