lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2010
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici


Iordanus de Saxonia in Libello appellat Felicem patrem et Ioannam matrem sancti Dominici. Tres habuit filios, quorum primum ex priore coniugio, ut fertur. Mulier fuit — teste Roderico Cerratensi — « fide plena » atque « honesta, pudica et prudens, miseris et afilictis valde compatiens, et inter omnes mulieres terrse illius bonæ famæ prærogativa refulgens». Mortua est ineunte sǽculo XIII. Calarogæ sepulta, deinde in Ecclésia Petři de Gumiel d´lzan ac postea Rupefideli [Peňafiel], nunc Calarogæ [Calaruega] in provincia Burgos requiescit. Leo XII die 1 octobris 1828 illius cultum confirmavit.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

Psalmus 118 (119), 41-48
VI (Vau)

41 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, *
      salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, *
      quia sperávi in sermónibus tuis. –

43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, *
      quia in iudíciis tuis supersperávi.

44 Et custódiam legem tuam semper, *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

45 Et ambulábo in latitúdine, *
      quia mandáta tua exquisívi.

46 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum *
      et non confúndar. –

47 Et delectábor in præcéptis tuis, *
      quæ diléxi.

48 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; *
      et exercébor in iustificatiónibus tuis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.

Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio

hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)

I

2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
      et inténdit mihi.

3 Et exaudívit clamórem meum *
      et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
   et státuit super petram pedes meos *
      et firmávit gressus meos.

4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
      carmen Deo nostro. –

   Vidébunt multi et timébunt *
      et sperábunt in Dómino.

5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
      et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
      et cogitatiónes tuas pro nobis: *
      non est qui símilis sit tibi.
   Si nuntiáre et éloqui volúero, *
      multiplicabúntur super númerum. –

7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
      aures autem fodísti mihi.
  Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *

8    tunc dixi: "Ecce vénio.
  In volúmine libri scriptum est de me. *

9    Fácere voluntátem tuam,
  Deus meus, vólui; *
      et lex tua in præcórdiis meis."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.

Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.

II

10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
       ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
       veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
    Non abscóndi misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam ab ecclésia magna. –

12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
       misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,

13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
       comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
       et non pótui vidére.
    Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
       et cor meum derelíquit me. –

14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
       Dómine, ad adiuvándum me festína.

17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
       et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
       Dóminus sollícitus est mei.
    Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
       Deus meus, ne tardáveris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.

LECTIO BREVIS

Ier 32, 40
Fériam eis pactum sempitérnum et non désinam eis benefácere et timórem meum dabo in corde eórum, ut non recédant a me.


V. In Deo salutáre meum et glória mea.
R. Et refúgium meum in illo.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui messis ac víneæ dóminus es et custos, quique offícia tríbuis et iusta stipéndia meritórum, fac nos diéi pondus ita portáre, ut nihil umquam de tuis plácitis conquerámur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)