lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2010
Pro OP: Ss. Ignatii Clementis Delgado, episcopi, Vincentii le Quang Liem a Pace, presbyteri, Dominici Pham Trong (An) Kham, laici, et sociorum, martyrum in Vietnam


Hanc 117 sanctorum martyrum catervam Ioannes Paulus II sollemniter canonizavit die 19 iunii 1988 eosdemque anno 1990 patronos nationis quæ dicitur Viet-Nam declaravit. Ibi enim pro Christi nomine crudelissime occisi sunt sæc. XVIII-XIX. Ex illis 96 Vietnamitæ exstant, 11 Hispani et 10 Galli; 58 autem ex Missionibus Exteris Parisiensibus proveniunt, 59 vero Familiæ Dominicanæ sunt sodales.

Inter istos fratres nostros, quidam fuerunt episcopi, nempe: Ignatius Clemens Delgado († 1838), Dominicus Henares († 1838), Iosephus Maria Díaz Sanjurjo († 1857), Melchior García-Sampedro († 1858), Valentinus Berrio-Ochoa († 1861), Hieronymus Hermosilla († 1861);

alii vero presbyteri: Franciscus Gil de Federich († 1745), Matthæus Alonso Leciniana († 1745), Hiacynthus Castañeda († 1773), Vincentius Le Quang Liêm a Pace († 1773), Vincentius Dô Yên († 1838), Iosephus Fernández († 1838), Dominicus Nguyên Van Hahn (Diêu) († 1838), Petrus Nguyên Van Tu (†1838), Dominicus Tuóc († 1839), Thomas Dinh Viêt Du († 1839), Dominicus Nguyên Van (Doàn) Xuyên († 1839), Josephus Dô Quang Hien († 1840), Dominicus (Doâi) Trach († 1840), Dominicus Mâu († 1858), Ioseph Tuân († 1861), Petrus Almató († 1861);

alii Fraternitatis sacerdotalis S. Dominici sodales extiterunt: Augustinus Schoeffler († 1851), Dominicus Câm († 1859), Thomas Khuông († 1861);

nonnulli denique Laici dominicani fuerunt: Iosephus Hoàng Luong Canh († 1838), Iosephus Nguyên Dính Uyên († 1838), Thomas Nguyên Van Dê († 1839), Franciscus Xavierius Hà Trong Mâu (†1839), Augustinus Nguyên Van Mói († 1839), Dominicus Bùi Van Uy (†1839), Stephanus Nguyên Van Vinh († 1839), Thomas Toán († 1840). Dominicus Pham Trong (An) Kham († 1859), Iosephus Nguyên Duy Khang († 1861); ceteri 25 christifideles fuerunt ex Missionibus O.P. in Tunquino.

Qui omnes morte diversimode mulctati sunt: 75 capitis obtruncatione, 22 iugulatione, 6 combustione, 5 membrorum dilaceratione, 9 in carcere variis tormentis occisi sunt. Eorum corpora anonime sepulta sunt, eorum vero memoria in benedictione semper habita in populis viva perseverat: sperandum est fore ut eorum intercessione mundo pax et Ecclesiæ libertas donentur.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cogitávi vias meas et convérti pedes meos in testimónia tua.

Psalmus 118 (119), 57-64
VIII (Heth)

57 Pórtio mea Dóminus: *
      dixi custodíre verba tua.

58 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; *
      miserére mei secúndum elóquium tuum. –

59 Cogitávi vias meas *
      et convérti pedes meos in testimónia tua.

60 Festinávi et non sum morátus, *
      ut custódiam præcépta tua. –

61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me, *
      et legem tuam non sum oblítus.

62 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi *
      super iudícia iustítiæ tuæ.

63 Párticeps ego sum ómnium timéntium te *
      et custodiéntium mandáta tua.

64 Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; *
      iustificatiónes tuas doce me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cogitávi vias meas et convérti pedes meos in testimónia tua.

Ant. 2 Timor et tremor venérunt super me; inténde mihi et exáudi me, Dómine.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

9 Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *
      a spíritu procéllæ et tempestáte." –

10 Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *
       quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
11 Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †
12    iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *
       et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Timor et tremor venérunt super me; inténde mihi et exáudi me, Dómine.

Ant. 3 Ad Deum clamábo, et Dóminus salvábit me.

II

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ad Deum clamábo, et Dóminus salvábit me.

LECTIO BREVIS

Is 55, 8-9
Cogitatiónes meæ non sunt cogitatiónes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris.


V. Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi?
R. Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, qui nos die média respiráre concédis, quos cœpimus propítius intuére labóres, et, sanans quæ delíquimus, fac eos ad finem tibi plácitum perveníre. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)