Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. III
Pro O.P.: B. Villanæ delle Botti, matrisfamilias, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Fervida in Deum et proximos, liberaliter omnia bona sua pauperibus distribuit atque pro ipsis mendicavit étiam in viis Florentiæ. Cælestibus donis a Deo cumulata, obiit die 29 ianuarii 1361. Eius corpus expositum fuit per 37 dies ad venerationem populi in Ecclésia Sanctæ Mariæ Novellæ, ibique honorifice sepultum est. Die 27 martii 1824, a Leone XII eius cultus confirmatus fuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Súscipe, Dómine, servum tuum in bonum.
121 Feci iudícium et iustítiam; *
non tradas me calumniántibus me.
122 Sponde pro servo tuo in bonum; *
non calumniéntur me supérbi. –
123 Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui *
et elóquii iustítiæ tuæ.
124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam *
et iustificatiónes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego; *
da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua. –
126 Tempus faciéndi Dómino; *
dissipavérunt legem tuam. –
127 ídeo diléxi præcépta tua *
super aurum et obrýzum.
128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar, *
omnem viam mendácii ódio hábui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Súscipe, Dómine, servum tuum in bonum.
Ant. 2 Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
Gustastis quóniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).
2 Benedícam Dóminum in omni témpore, *
semper laus eius in ore meo.
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, *
áudiant mansuéti et læténtur.
4 Magnificáte Dóminum mecum, *
et exaltémus nomen eius in idípsum. –
5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me *
et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
6 Respícite ad eum, et illuminámini *
et fácies vestræ non confundéntur.
7 Iste pauper clamávit, †
et Dóminus exaudívit eum *
et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum *
et erípiet eos. –
9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; *
beátus vir, qui sperat in eo.
10 Timéte Dóminum, sancti eius, *
quóniam non est inópia timéntibus eum.
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, *
inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
Ant. 3 Iuxta est Dóminus his, qui contríto sunt corde.
12 Veníte, fílii, audíte me: *
timórem Dómini docébo vos.
13 Quis est homo, qui vult vitam, *
díligit dies, ut vídeat bonum? –
14 Próhibe linguam tuam a malo, *
et lábia tua ne loquántur dolum.
15 Divérte a malo et fac bonum, *
inquíre pacem et perséquere eam. –
16 Oculi Dómini super iustos, *
et aures eius in clamórem eórum.
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, *
ut perdat de terra memóriam eórum. –
18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit *
et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, *
et confráctos spíritu salvábit. –
20 Multæ tribulatiónes iustórum, *
et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
21 Custódit ómnia ossa eórum, *
unum ex his non conterétur. –
22 Interfíciet peccatórem malítia, *
et, qui odérunt iustum, puniéntur.
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, *
et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iuxta est Dóminus his, qui contríto sunt corde.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes,
te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum, Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)