lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 october 2012
S. Ioannis Pauli II, papæ


Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiæ in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Œcumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica præsertim familiarum iuvenumque et ægrotantium sollicitudine emicuit, quæ eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiæ hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicæ Ecclesiæ atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiæ Latinæ sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicæ II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lex Dómini lætíficat corda et illúminat óculos.

Psalmus 18 (19), 8-15
Laus Deo, legis Domino

Estote vos perfécti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Mt 5, 48)

8  Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
      testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.

9  Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
      præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

10 Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi, *
      iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum *
      et dulcióra super mel et favum stillántem. –

12 Etenim servus tuus erudítur in eis; *
      in custodiéndis illis retribútio multa.

13 Erróres quis intéllegit? †
      Ab occúltis munda me, *

14   et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
    Tunc immaculátus ero *
      et emundábor a delícto máximo. –

15 Sint ut compláceant elóquia oris mei *
      et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
    Dómine, adiútor meus *
      et redémptor meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lex Dómini lætíficat corda et illúminat óculos.

Ant. 2 Exsúrget Dóminus iudicáre pópulos in iustítia.

Psalmus 7
Oratio iusti calumniam patientis

Ecce iudex ante ianuam assistit (Iac 5, 9)

I

2 Dómine Deus meus, in te sperávi; *
      salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me,

3 ne quando rápiat ut leo ánimam meam *
      discérpens, dum non est qui salvum fáciat. –

4 Dómine Deus meus, si feci istud, *
      si est iníquitas in mánibus meis

5 si réddidi retribuénti mihi mala *
      et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem,

6 persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat †
      et concúlcet in terra vitam meam *
      et glóriam meam in púlverem dedúcat. –

7 Exsúrge, Dómine, in ira tua *
      et exaltáre contra indignatiónem inimicórum meórum

   et exsúrge, Deus meus, *
      in iudício, quod mandásti.

8 Et synagóga populórum circúmdabit te, †
      et super hanc in altum regrédere: *

      Dóminus iúdicat pópulos.
9 Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam *
       et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me.

10 Consumátur nequítia peccatórum; †
       et iustum confírma, *
       scrutans corda et renes Deus iustus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exsúrget Dóminus iudicáre pópulos in iustítia.

Ant. 3 Deus iudex iustus et fortis, qui salvos facit rectos corde.

II

11 Adiutórium meum apud Deum, *
       qui salvos facit rectos corde.

12 Deus iudex iustus, *
       fortis, iráscens per síngulos dies.

13 Nonne íterum gládium suum exácuit, *
       arcum suum teténdit et parávit illum?

14 Et parávit sibi vasa mortis, *
       sagíttas suas ardéntes effécit. –

15 Ecce partúriit iniustítiam, *
       concépit dolórem et péperit iniquitátem;

16 lacum apéruit et effódit eum *
       et íncidit in fóveam, quam fecit.

17 Convertétur dolor eius in caput eius, *
       et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.

18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius *
       et psallam nómini Dómini Altíssimi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus iudex iustus et fortis, qui salvos facit rectos corde.

LECTIO BREVIS

Iac 1, 19b-20. 26
Sit omnis homo velox ad audiéndum, tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram; ira enim viri iustítiam Dei non operátur. Si quis putat se religiósum esse non freno circumdúcens linguam suam sed sedúcens cor suum, huius vana est relígio.


V. Benedícam Dóminum in omni témpore.
R. Semper laus eius in ore meo.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui messis ac víneæ dóminus es et custos, quique offícia tríbuis et iusta stipéndia meritórum, fac nos diéi pondus ita portáre, ut nihil umquam de tuis plácitis conquerámur. Per Christum, Dominum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)