lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 martius 2022
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Hebdomada II

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.

Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.

Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

Psalmus 118 (119), 73-80
X (Iod)

73 Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; *
      da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.

74 Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, *
      quia in verba tua supersperávi. –

75 Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua, *
      et in veritáte humiliásti me.

76 Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, *
      secúndum elóquium tuum servo tuo. –

77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, *
      quia lex tua delectátio mea est.

78 Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, *
      ego autem exercébor in mandátis tuis. –

79 Convertántur mihi timéntes te *
      et qui novérunt testimónia tua.

80 Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, *
      ut non confúndar.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 58 (59), 2-5. 10-11. 17-18
Adversus insurgentes oratio

Hæ voces Salvatoris pietatem erga Patrem suum omnes edoceant. (Eusebius Cæsariensis)

2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus, *
    et ab insurgéntibus in me prótege me.

3 Eripe me de operántibus iniquitátem *
    et de viris sánguinum salva me. –

4 Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, *
      irruérunt in me fortes.

5 Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; *
      sine iniquitáte mea currunt et præparántur. –

     6   [Et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, †
          evigila ad visitandas omnes gentes; *
          non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
     7   Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes *
          et circuibunt civitatem.
     8   Ecce eructabunt ore suo, *
          et gladius in labiis eorum: "Quis enim audit?".
     9   Et tu, Domine, deridebis eos, *
          subsannabis omnes gentes.]

10 Exsúrge in occúrsum meum et vide; †
       fortitúdo mea, tibi atténdam; *
       quia, Deus, præsídium meum es.

11 Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. *
       Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.

      12 [Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; †
          disperge illos in virtute tua *
          et prosterne eos, protector meus, Domine.
      13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, †
          et comprehendantur in superbia sua. *
          Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
      14 consume eos in furore, †
          consume, et non erunt; *
          et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
      15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes *
          et circuibunt civitatem.
      16 Ipsi errabunt ad manducandum; *
          si vero non fuerint saturati, murmurabunt.]

17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam *
       et exsultábo mane misericórdiam tuam,
    quia factus es præsídium meum *
       et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.

18 Fortitúdo mea, tibi psallam, †
       quia, Deus, præsídium meum es: *
       Deus meus misericórdia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 59 (60)
Post calamitatem oratio

In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum. (Io 16, 33)

3 Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. *
      Irátus es. Convértere ad nos! –

4 Concussísti terram, confregísti eam; *
      sana contritiónes eius, quia commóta est.

5 Ostendísti pópulo tuo dura, *
      potásti nos vino vertíginis. –

6 Dedísti metuéntibus te signum, *
      ut fúgiant a fácie arcus.

7 Ut liberéntur dilécti tui, *
      salvos fac déxtera tua et exáudi nos. –

8 Deus locútus est in sancto suo: †
      „Lætábor et partíbor Síchimam *
      et convállem Succoth metíbor.

9 Meus est Gálaad et meus est Manásses *
       et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
    Iuda sceptrum meum, *

10    Moab olla lavácri mei.
    Super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
       super Philistǽam vociferábor.“ –

11 Quis addúcet me in civitátem munítam? *
       Quis dedúcet me usque in Idumǽam?

12 Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, *
       et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris? –

13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
       quia vana salus hóminis.

14 In Deo faciémus virtútem, *
       et ipse conculcábit tribulántes nos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

LECTIO BREVIS

Cf. Ier 3, 12b. 14a
Revertímini, ait Dóminus, et non avértam fáciem meam a vobis, quia pius ego sum, et non iráscar in perpétuum. Convertímini, fílii, qui avérsi estis a me, dicit Dóminus.


V. Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
R. Et omnes iniquitátes meas dele.

ORATIO

Orémus:

Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, sacro nos purificánte pæniténtiæ stúdio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)