lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 augustus 2025
Pro O.P.: B. Iacobi de Bevagna, presbyteri


Bevanise [Bevagna] in Italia natus est anno 1220. Adulescens 16 annorum Spoleti prædicatorum Ordinem amplexus est. Bevaniæ conventum fundavit quem prudenter rexit. Contra hæresim Nicolaitarum strenue atque efficaciter pugnavit ac splendide publicam erroris detestationem Hortæ obtinuit. Prodigiosa sanguinis Christi crucifixi aspersione secura æternæ salutis fiducia roboratus est. Obiit die 22 augusti 1301. Eius cultus a Clemente X confirmatus fuit die 18 maii 1672.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Beáti qui ámbulant in lege Dómini.

Psalmus 118 (119), 1-8
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege

Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus. (1 Io 5, 3)

1 Beáti immaculáti in via, *
      qui ámbulant in lege Dómini.
2 Beáti, qui servant testimónia eius, *
      in toto corde exquírunt eum. –

3 Non enim operáti sunt iniquitátem, *
      in viis eius ambulavérunt.
4 Tu mandásti *
      mandáta tua custodíri nimis. –

5 Utinam dirigántur viæ meæ *
      ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
6 Tunc non confúndar, *
      cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis. –

7 Confitébor tibi in directióne cordis, *
      in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
8 Iustificatiónes tuas custódiam, *
      non me derelínquas usquequáque.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Beáti qui ámbulant in lege Dómini.

Ant. 2 Exsultábit cor meum in salutári tuo.

Psalmus 12 (13)
Lamentatio iusti Domino fidentis

Deus spei repleat vos omni gaudio. (Rom 15, 13)

2 Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? *
      Usquequo avértes fáciem tuam a me?

3 Usquequo ponam consília in ánima mea, †
      dolórem in corde meo per diem? *
      Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? –

4 Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus. *
      Illúmina óculos meos, ne quando obdórmiam in morte,

5 ne quando dicat inimícus meus: †
      "Præválui advérsus eum!"; *
      neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero. –

6 Ego autem in misericórdia tua sperávi. †
      Exsultábit cor meum in salutári tuo, *
      cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exsultábit cor meum in salutári tuo.

Ant. 3 Conclúsit Deus ómnia sub peccáto, ut ómnium misereátur.

Psalmus 13 (14)
Impiorum stultitia

Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. (Rom 5, 20)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
      Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum. –

3 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

4 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam sicut escam panis? –

5 Dóminum non invocavérunt, †
      illic trepidavérunt timóre, *
      quóniam Deus cum generatióne iusta est.

6 Vos consílium ínopis confundétis, *
      Dóminus autem spes eius est.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Conclúsit Deus ómnia sub peccáto, ut ómnium misereátur.

LECTIO BREVIS

Prov 3, 13-15
Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári.


V. Dómine, veritátem in corde dilexísti.
R. Et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Petro salvíficum tuum super gentes consílium revelásti, éffice benígnus, ut ópera nostra tibi grata reddántur, ac tuo dilectiónis salutísque propósito te donánte desérviant. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)