lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 augustus 2013
Pro O.P.: B. Ioannis Georgii (Thomæ) Rehm, presbyteri et martyris

Ioannes Georgius natus est anno 1752 in civitate Katzenthal, in regione Rhenana meridionali, et vigesimum annum agens habitu Ordinis indutus est, nomen Thomæ accipiens, in novitiatu generali Parisiensi. Anno post professionem sollemnem fecit et affiliatus est conventui qui erat in civitate Schelestadt (in Rhenania septentrionali). Anno 1791, tumultibus in Francia exardescentibus, iusiurandum schismaticum recusavit quod presbyteris præcipiebatur eiusque conventu deleto in regionem se contulit quæ dicitur La Meurthe, ubi fidem catholicam prædicare non destitit. Anno 1793 comitatus rerum novarum eum in carcerem apud urbem Nancy inclusit ac postea, ad deportationem damnatum, una cum aliis multis in oppidum misit quod dicitur Rochefort, apud La Rochelle. A mense maio usque ad augustum, anno 1794, in vinculis languit in navi, sævis extenuatus vexationibus, quæ ei mortem attulerunt, die 11 augusti. Ipse autem una cum 64 sociis memoratur, presbyteris et religiosis francogallicis: quos omnes, “Déportés des Pontons” appellatos, Ioannes Paulus II inter Beatos adscripsit die 10 octobris 1995.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Mandáta tua exquisívi, Dómine; in ipsis vivificásti me.

Psalmus 118 (119), 89-96
XII (Lamed)
Meditatio verbi Domini in lege

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. (Cf. Io 13, 34)

89 In ætérnum, Dómine, *
      verbum tuum constitútum est in cælo.

90 In generatiónem et generatiónem véritas tua; *
      firmásti terram, et pérmanet. –

91 Secúndum iudícia tua pérmanent hódie, *
      quóniam ómnia sérviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua delectátio mea est, *
      tunc forte periíssem in humiliatióne mea. –

93 In ætérnum non oblivíscar mandáta tua, *
      quia in ipsis vivificásti me.

94 Tuus sum ego: salvum me fac, *
      quóniam mandáta tua exquisívi. –

95 Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me; *
      testimónia tua intelléxi.

96 Omni consummatióni vidi finem, *
      latum præcéptum tuum nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Mandáta tua exquisívi, Dómine; in ipsis vivificásti me.

Ant. 2 Dómine, spes mea a iuventúte mea.

Psalmus 70 (71)
Domine, spes mea a iuventute mea

Spe gaudentes, in tributatione patientes. (Rom 12, 12)

I

1 In te, Dómine, sperávi, *
      non confúndar in ætérnum.

2 In iustítia tua líbera me et éripe me; *
      inclína ad me aurem tuam et salva me. –

3 Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias,
   quóniam fortitúdo mea *
      et refúgium meum es tu.

4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris *
      et de manu contra legem agéntis et iníqui. –

5 Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine; *
      Dómine, spes mea a iuventúte mea.

6 Super te inníxus sum ex útero, †
      de ventre matris meæ tu es suscéptor meus; *
      in te laus mea semper.

7 Tamquam prodígium factus sum multis, *
      et tu adiútor fortis. –

8 Repleátur os meum laude tua, *
      tota die magnitúdine tua.

9 Ne proícias me in témpore senectútis; *
       cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me. –

10 Quia dixérunt inimíci mei mihi, †
       et, qui observábant ánimam meam, *
       consílium fecérunt in unum

11 dicéntes: "Deus derelíquit eum! †
       Persequímini et comprehéndite eum, *
       quia non est qui erípiat." –

12 Deus, ne elongéris a me; *
       Deus meus, in auxílium meum festína.

13 Confundántur et defíciant adversántes ánimæ meæ; *
       operiántur confusióne et pudóre, qui quærunt mala mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, spes mea a iuventúte mea.

Ant. 3 Usque in senéctam, Deus, ne derelínquas me.

II

14 Ego autem semper sperábo *
       et adíciam super omnem laudem tuam.

15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam, †
       tota die salutáre tuum: *
       quæ dinumeráre nescívi. –

16 Véniam ad poténtias Dómini; *
       Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.

17 Deus, docuísti me a iuventúte mea; *
       et usque nunc annuntiábo mirabília tua.

18 Et usque in senéctam et sénium, *
       Deus, ne derelínquas me,
    donec annúntiem bráchium tuum *
       generatióni omni, quæ ventúra est. –

19 Poténtia tua et iustítia tua, Deus, †
       usque in altíssima, qui fecísti magnália: *
       Deus, quis símilis tibi?

20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas; †
       íterum vivificásti me *
       et de abýssis terræ íterum reduxísti me.

21 Multiplicábis magnitúdinem meam *
       et convérsus consoláberis me. –

22 Nam et ego confitébor tibi, †
       in psaltério veritátem tuam, Deus meus; *
       psallam tibi in cíthara, Sanctus Israel.

23 Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi, *
       et ánima mea, quam redemísti;

24 sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam, *
       cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Usque in senéctam, Deus, ne derelínquas me.

LECTIO BREVIS

Col 1, 21-22
Vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, nunc autem reconciliávit Deus in córpore carnis Christi per mortem exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.


V. Psállite Dómino, sancti eius.
R. Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre. Per Christum, Dominum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)