lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 aprilis 2014
Pro O.P.: B. Antonii Neyrot, presbyteri et martyris


Rivulis in Subalpinis [Rivoli] in Italia, circa annum 1423 natus, Florentiæ in conventu S. Marci circa medietatem sæc. XV Ordinis habitum a S. Antonino accepit, in cuius disciplina aliquot annos vixit. Singularis audaciæ et vehementiæ vir, invisendi atque experiendi cupiditate exagitatus, a piratis quondam in pelago Siciliæ insulæ, quo obstinate se contulerat, captus est et in Africam [Tunisi] ductus (a. 1458). Ibi, tyrannide sensibusque devictus, apostata factus est et uxorem quoque duxit. Tandem divina gratia retractus episcopi Antonini pium obitum audiens, habitu religioso reassumpto, vitam sponte obtulit generoso martyrio, lapidibus obrutus, feria V in Cena Domini anno 1460. Clemens XIII eius cultum approbavit die 22 februarii 1767. Cuius corpus Rivulis colitur.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

17 Bénefac servo tuo, et vivam *
      et custódiam sermónem tuum.

18 Revéla óculos meos, *
      et considerábo mirabília de lege tua. –

19 Incola ego sum in terra, *
      non abscóndas a me præcépta tua.

20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
      in omni témpore. –

21 Increpásti supérbos; *
      maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
      quia testimónia tua servávi. –

23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
      servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.

24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
      et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit. (Rom 5, 5)

I

1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2     Deus meus, in te confído: non erubéscam.
   Neque exsúltent super me inimíci mei, *

3     étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
 Confundántur infidéliter agéntes *
      propter vanitátem. –

4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
      et sémitas tuas édoce me.

5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
      quia tu es Deus salútis meæ, *
      et te sustínui tota die. –

6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
      et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.

7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
      secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
      propter bonitátem tuam, Dómine. –

8 Dulcis et rectus Dóminus, *
      propter hoc peccatóres viam docébit;

9 díriget mansuétos in iudício, *
      docébit mites vias suas. –

10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
       custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
      multum est enim.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
       Docébit eum viam, quam éligat.

13 ánima eius in bonis demorábitur, *
      et semen eius hereditábit terram. –

14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
       ut testaméntum suum maniféstet illis.

15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
      quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –

16 Réspice in me et miserére mei, *
       quia únicus et pauper sum ego.

17 Diláta angústias cordis mei *
       et de necessitátibus meis érue me. –

18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
       et dimítte univérsa delícta mea.

19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
       et ódio crudéli odérunt me. –

20 Custódi ánimam meam et érue me; *
       non erubéscam, quóniam sperávi in te.

21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
      quia sustínui te. –

22 Líbera, Deus, Israel *
       ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Hebr 9, 11-12
Christus cum advénit póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est non huius creatiónis, neque per sánguinem hircórum et vitulórum sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Adésto, Dómine, supplícibus tuis, et spem suam in tua misericórdia collocántes tuére propítius, ut, a peccatórum labe mundáti, in sancta conversatióne permáneant, et promissiónis tuæ perficiántur herédes. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)