lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iunius 2014
Pro O.P.: S. Petri de Verona, presbyteri et martyris


Saeculo xu exeunte Veronae in Italia, parentibus Manichaeorum asseclis natus, puerulus ad fidem catholicam conversus est. Adulescens, studiorum causa, Bononiam petiit et Ordinem amplexus est, praedicatione sancti Dominici — a quo habitum accepit — impulsus. Inde praedicationi dedi¬tus est praecipue apud Catharos ac, Magistro sancto Domi¬nico, evangelica regula dialogo utens, Evangelii salutis praeco et testis praeclarus effectus.
Spiritus Sancti donis mirifice suffultus, in verae fidei propagationem et defensionem impense adlaboravit, de cuius promotione in populo sollicitus, «Consociationes fidei» et « Confraternitates laudum B. V. Mariæ » instituit. Fraternitatis amator et sectator, communitariam vitam ferventer promovit, sapienter ut prior ordinavit strenueque defendit. De bono quoque spirituali Sororum valde sollicitus, illis peramanter astitit consilio et adhortatione atque ut moderator spiritus plurimum profuit.
Postremo vitæ tempore, inquisitoris officio auctus, medietate anni 1251, apostolicam missionem summa cum humanitate efficaciter implevit. Die 6 aprilis 1252 Como Mediolanum revertens haereticorum gladio occubuit « pro fidei pietate et oboedientia romanæ Ecclesiae», suprema voce symbolum Credo confitens et sanguine firmans. Unus ex sicariis, Carinus, postea Ordinem amplexus est. Die 9 martii 1253 Innocentius IV Petrum in sanctorum catalogum adscripsit et festum die 29 aprilis statuit. Post novissimam instaurationem liturgicam eius festum hodierno celebratur die translationis reliquiarum anniversario (1340).

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.

Psalmus 118 (119), 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)

105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
         et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
         custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –

107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
         vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
         et iudícia tua doce me. –

109 ánima mea in mánibus meis semper, *
         et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
         et mandátis tuis non errávi. –

111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
         quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
         in ætérnum, in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 69 (70)
Deus, in adiutorium meum intende

Domine, salva nos, perimus. (Mt 8, 25)

2 Deus, in adiutórium meum inténde; *
      Dómine, ad adiuvándum me festína. –

3 Confundántur et revereántur, *
      qui quærunt ánimam meam.
   Avertántur retrórsum et erubéscant, *
      qui volunt mihi mala. –

4 Convertántur propter confusiónem suam, *
      qui dicunt mihi: "Euge, euge."

5 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
      et dicant semper: "Magnificétur Deus", qui díligunt salutáre tuum. –

6 Ego vero egénus et pauper sum; *
      Deus, ad me festína.
    Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
      Dómine, ne moréris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 74 (75)
Dominus summus iudex

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

2 Confitébimur tibi, Deus; †
      confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
      narrábimus mirabília tua. –

3 Cum statúero tempus, *
      ego iustítias iudicábo.

4 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
      ego confirmávi colúmnas eius. –

5 Dixi gloriántibus: "Nolíte gloriári!" *
      et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!

6 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
      nolíte loqui advérsus Deum protérva." –

7 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
      neque a desértis exaltátio.

8 Quóniam Deus iudex est: *
      hunc humíliat et hunc exáltat. –

9 Quia calix in manu Dómini *
       vini meri plenus misto.
    Et inclinávit ex hoc in hoc; †
       verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
       bibent omnes peccatóres terræ. –

10 Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
       cantábo Deo Iacob.

11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
       et exaltabúntur córnua iusti.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia. Allelúia. Allelúia.

LECTIO BREVIS

Cf. Eph 4, 23-24
Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.


V. Mane nobíscum, Dómine, allelúia.
R. Quóniam advesperáscit, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus, concéde propítius, ut, Sancto Spíritu congregáta, toto sit corde tibi devóta, et pura voluntáte concórdet. per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)