lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 ianuarius 2015
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis


Filia Belæ IV, Hungarorum regis, et Mariæ Láscaris, filiæ imperatoris Constantinopolitani, Margarita antequam nasceretur (1242) a parentibus Deo oblata fuit pro patriæ liberatione. Ante annum ætatis quartum credita est ad Vesprimienses sanctimoniales Ordinis Prædicatorum. Adhuc duodennis Budæ, in novo monasterio pro ipsa a rege ædificato, religiosa professione in manibus Magistri Humberti de Romans emissa, mira alacritate profecit ac totaliter Christo Crucifixo se mancipavit.

Monasticæ asceseos ac misericordiæ operibus insistens, zelo pro pace instauranda et invictæ fortitudini in denuntiandis iniustitiis magnam suavitatem erga sorores coniunxit, quibus humillima præstare servitia cupiebat. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem mira flagrans caritate, in Spiritum Sanctum et B. V. Mariam pietate enituit, propitiationis victima exstans pro suæ gentis libeatione a Tartarorum incursionibus. Obiit die 18 ianuarii 1270 et a Pio XII inter sanctas relata est die 19 novembris 1943. Eius sepulcrum sæculo XVII disparuit.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 19, 6-7
Audívi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquárum multárum et sicut vocem tonítruum dicéntium: allelúia, quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei, quia venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se.


V. Invéni quem díligit ánima mea.
R. Ténui eum nec dimíttam.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui beátam Margarítam vírginem, Spíritus Sancti operánte virtúte, abnegatiónis grátia claréscere voluísti, præsta nobis ut, voluntáti tuæ numquam obsisténtes, quæ tibi sunt plácita fidéliter impleámus. Per Christum Dóminum nostrum.
Vel:
Deus, virginitátis amátor et custos, cuius múnere fámula tua Margaríta illíus decórem mérito bonórum óperum sociávit, concéde quǽsumus, ut mentis integritátem spíritu salutáris pæniténtiæ restauráre possímus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)