lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 september 2017
Ss. Andreæ Kim Taegõn, presbyteri et Pauli Chõng Hasang, et sociorum, martyrum


Ineunte sǽculo XVII, quorundam laicorum industria, primum fides christiana ingressa est in Coream. Fortis ac fervens communitas absque pastoribus, fere tantum a laicis ducta fotaque fuit usque ad annum 1836, quo vertente primi missionarii ex Gallia venientes furtim in regionem intraverunt. Ex hac communitate, in persecutionibus annorum 1839, 1846 et 1866, exorti sunt 103 sancti martyres, inter quos eminent primus presbyter et ardens pastor animarum Andreas Kim Taegõn et insignis apostolus laicus Paulus Chõng Hasang; ceteri vero sunt prævalenter laici, viri ac mulieres, matrimonio iuncti vel non, senes, iuvenes et pueri, qui supplicio affecti pretioso martyrum sanguine copiosa Coreanæ Ecclesiæ primordia consecrarunt.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

LECTIO BREVIS

Col 3, 23-24
Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.


V. Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei.
R. Tu es qui détines sortem meam.

ORATIO

Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui manus tuas in cruce ad salvándos hómines extendísti, concéde, ut actus nostri tibi reddántur accépti, et opus tuæ redemptiónis in mundo váleant declaráre. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)