lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 augustus 2018
Pro O.P.: S. Rosæ de Lima, virginis


Isabella Flores, cui pulchritudo nomen « Rosa» vulgo obtinuit, Limæ in Peruvia anno 1586 orta, primus Americæ sanctitatis flos exstitit, pænitentiæ et orationis fragrantia prænitens. Plurimis donata ingenii muneribus, ut evangelicæ perfectioni plenius inhæreret inter sorores Ordinis ascribi voluit. Divinæ contemplationi insistens, alios quoque ad arcana « orationis secretæ » introducere cupiebat, libros spirituales ad hoc divulgans et vel ipsos presbyteros incitans ut omnes ad amorem orationis allicerent. Pæne reclusa in horto parentum, muneri tamen Ecclesiæ missionario animum patefaciebat: zelo ardens salutis peccatorum et « Indiorum », pro quibus vitam donare cupiebat, voluntariis afflictationibus se subiciebat ut Christo eos lucrifaceret, « dolens, mulier cum esset, quod se applicare nequiret muneri apostolico ». Damnum peccati serio perpendens, « de seipsa petram et calcem facere vellet ut inferni ostium omnibus clauderet ». Amore Iesu in Eucharistiæ Sacramento ac in Deiparam Virginem pietate flagrans, eius Rosarium inenarrabili zelo propagare sategit, illum existimans omnem christianum debere «voce prædicare et in corde infixum tenere». Limæ obiit die 24 augusti anno 1617, 31 annos nata. A Clemente IX inter beatos relata anno 1668, a Clemente X sancta fuit declarata die 12 aprilis 1671. Ex anno 1671 America meridionalis patronam eam veneratur.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

LECTIO BREVIS

Mal 2, 6
Hanc amavi et exquislvi a iuventute mea et quæsivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formæ illlus, ait Dominus omnipotens.


V. Rosa, sponsa Christi, accipe coronam.
R. Quam tibi Dominus præparavit in æternum.

ORATIO

Orémus:

Bonórum ómnium largítor, omnípotens Deus, qui beátam Rosam, cæléstis grátiæ rore prævéntam, humilitáte, patiéntia et zelo pro pópulo suo claréscere fecísti, concéde nóbis ut vestígia eius sequéntes, Christi bonus odor éffici mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

Vel:
Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte pæniténtiæ vacáre fecísti, da nobis eius intercessióne ut, vias vitæ sectántes in terris, torrénte deliciárum tuárum perfruámur in cælis. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)