lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 martius 2020
S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiæ doctoris


Parentibus christianis anno 315 natus, in cathedra Hierosolymitana Maximo episcopo successit anno 348. In quæstionibus arianis implicatus, non semel exsilio mulctatus est. Eius navitatem pastoralem testantur orationes, quibus orthodoxam doctrinam, sacram Scripturam et traditiones fidelibus explicavit. Mortuus est anno 386.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)

105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
         et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
         custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –

107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
         vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
         et iudícia tua doce me. –

109 ánima mea in mánibus meis semper, *
         et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
         et mandátis tuis non errávi. –

111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
         quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
         in ætérnum, in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 69 (70)
Deus, in adiutorium meum intende

Domine, salva nos, perimus. (Mt 8, 25)

2 Deus, in adiutórium meum inténde; *
      Dómine, ad adiuvándum me festína. –

3 Confundántur et revereántur, *
      qui quærunt ánimam meam.
   Avertántur retrórsum et erubéscant, *
      qui volunt mihi mala. –

4 Convertántur propter confusiónem suam, *
      qui dicunt mihi: "Euge, euge."

5 Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
      et dicant semper: "Magnificétur Deus", qui díligunt salutáre tuum. –

6 Ego vero egénus et pauper sum; *
      Deus, ad me festína.
    Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
      Dómine, ne moréris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 74 (75)
Dominus summus iudex

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. (Lc 1, 52)

2 Confitébimur tibi, Deus; †
      confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
      narrábimus mirabília tua. –

3 Cum statúero tempus, *
      ego iustítias iudicábo.

4 Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
      ego confirmávi colúmnas eius. –

5 Dixi gloriántibus: "Nolíte gloriári!" *
      et delinquéntibus: «Nolíte exaltáre cornu!

6 Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
      nolíte loqui advérsus Deum protérva." –

7 Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
      neque a desértis exaltátio.

8 Quóniam Deus iudex est: *
      hunc humíliat et hunc exáltat. –

9 Quia calix in manu Dómini *
       vini meri plenus misto.
    Et inclinávit ex hoc in hoc; †
       verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
       bibent omnes peccatóres terræ. –

10 Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
       cantábo Deo Iacob.

11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
       et exaltabúntur córnua iusti.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Dan 4, 24b
Peccáta tua eleemósynis rédime et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: sic longitúdo erit prosperitáti tuæ.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Præsta, quǽsumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, sancta continéntia tibi simus toto corde devóti, et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)