lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 maius 2020
S. Ioseph Opificis



AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 21 (22)
Afflictio iusti et exauditio

Clamavit Iesus voce magna: „Eli, Eli, lema sabacthani?“ (Mt 27, 46)

I

2 Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? *
      Longe a salúte mea verba rugítus mei.
3 Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, *
      et nocte, et non est réquies mihi. –

4 Tu autem sanctus es, *
      qui hábitas in láudibus Israel.
5 In te speravérunt patres nostri, *
      speravérunt et liberásti eos;
6 ad te clamavérunt et salvi facti sunt, *
      in te speravérunt et non sunt confúsi. –

7 Ego autem sum vermis et non homo, *
      oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
8 Omnes vidéntes me derisérunt me; *
      torquéntes lábia movérunt caput:
9 "Sperávit in Dómino: erípiat eum, *
      salvum fáciat eum, quóniam vult eum." –

10 Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, *
      spes mea ad úbera matris meæ.
11 In te proiéctus sum ex útero, *
      de ventre matris meæ Deus meus es tu.
12 Ne longe fias a me, †
      quóniam tribulátio próxima est, *
      quóniam non est qui ádiuvet.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

13 Circumdedérunt me vítuli multi, *
      tauri Basan obsedérunt me.
14 Aperuérunt super me os suum *
      sicut leo rápiens et rúgiens.
15 Sicut aqua effúsus sum, *
      et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
    Factum est cor meum tamquam cera *
      liquéscens in médio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa palátum meum, †
      et lingua mea adhǽsit fáucibus meis, *
      et in púlverem mortis deduxísti me. –

17 Quóniam circumdedérunt me canes multi, *
      concílium malignántium obsédit me.
18 Fodérunt manus meas et pedes meos, *
      et dinumerávi ómnia ossa mea.
19 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me; †
      divisérunt sibi vestiménta mea *
      et super vestem meam misérunt sortem. –

20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris, *
      fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
21 Erue a frámea ánimam meam *
      et de manu canis únicam meam.
22 Salva me ex ore leónis *
      et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
23 Narrábo nomen tuum frátribus meis, *
      in médio ecclésiæ laudábo te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

III

24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum, *
      univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
25 Métuat eum omne semen Israel, *
      quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis,
    nec avértit fáciem suam ab eo *
      et, cum clamáret ad eum, exaudívit. –

26 Apud te laus mea in ecclésia magna; *
      vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
27 Edent páuperes et saturabúntur, †
      et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum: *
      "Vivant corda eórum in sǽculum sǽculi!"
28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ, *
      et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium. –

29 Quóniam Dómini est regnum, *
      et ipse dominábitur géntium.
30 Ipsum solum adorábunt omnes, qui dórmiunt in terra; *
      in conspéctu eius prócident omnes, qui descéndunt in púlverem. –

31 ánima autem mea illi vivet, *
      et semen meum sérviet ipsi.
32 Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ, †
      et annuntiábunt iustítiam eius pópulo, qui nascétur: *
      "Hæc fecit Dóminus!"

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Cor 5, 7-8
Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus! Itaque festa celebrémus non in ferménto véteri neque in ferménto malítiæ et nequítiæ, sed in ázymis sinceritátis et veritátis.


V. Mane nobíscum, Dómine, allelúia.
R. Quóniam advesperáscit, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui grátiam domínicæ resurrectiónis cognóvimus, ipsi per amórem Spíritus in novitátem vitæ resurgámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)