lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 februarius 2022
Pro O.P.: B. Ascensionis a Corde Iesu Nicol Goñi, virginis


Ascensio a Corde Iesu (in sæculo Florentina) confundatrix fuit Congregationis Sororum Missionariarum Dominicanarum a SS. Rosario, quarum est præcipue evangelizationem apud non-christianos provehere. Nata est in Tafalla (Navarra, Hispania), die 14 martii 1868. Adhuc infans, matre est orbata. Ad idoneam illi tradendam institutionem, pater Sororibus Dominicanis a Sancta Rosa in urbe Osca eam commisit. Ibi illa percepit se a Domino vocari ad plenam consecrationem et die 22 octobris 1885 novitiatum iniit. Sequenti vero anno professionem emisit. Deinde præceptrix nominata est apud Collegium Sanctæ Rosæ, cœnobio adnexum cuius postea regimen tenuit. Rogante episcopo Raymundo Zubieta, O.P., Vicario Apostolico de Urubamba et Matris Dei, anno 1913 sese obtulit ut simul cum aliis quattuor sororibus missionariis Peruviam peteret. In oppidum Puerto Maldonado nuncupatum se contulit (1915), ubi lætanter et humiliter apostolicum exercuit laborem. Limam reversa, sociatam præstitit operam cum supra dicto episcopo ad condendam Congregationem Missionariarum Dominicanarum a SS.mo Rosario, cuius erat novas formare missionarias quæ tunc apud gentes Amazoniæ apostolatum exercere possent. Novum Institutum die 5 octobris 1918 publica fide erectum est et Ascensio, Suprema Moderatrix nominata, consilium cepit novitiatum in Hispania aperiendi et domus in variis Peruviæ, Hispaniæ, Portugalliæ Sinarumque regionibus condendi. Revelatas veritates firmiter excepit et, altissima suffulta fide, omnibus viribus regnum Christi dilatandum curavit. Anno 1936, perpensa gravi politica Hispaniæ seditione, patriam repetiit ut praesens filias spirituales confirmaret. Mense septembri anni 1939 denuo Suprema Moderatrix electa est. Valetudine autem deficiente, mira cum patientia extremum pertulit morbum atque die 24 februarii 1940 in æterni Patris domum pertransiit. Die 14 maii 2005 inter Beatos adscripta est.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Psalmus 118 (119), 113-120
XV (Samech)

113 Dúplices corde ódio hábui *
         et legem tuam diléxi.

114 Tegmen et scutum meum es tu, *
         et in verbum tuum supersperávi. –

115 Declináte a me, malígni, *
         et servábo præcépta Dei mei.

116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam; *
         et non confúndas me ab exspectatióne mea. –

117 Susténta me, et salvus ero *
         et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.

118 Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, *
         quia mendácium cogitátio eórum. –

119 Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ; *
         ídeo diléxi testimónia tua.

120 Hórruit a timóre tuo caro mea; *
         a iudíciis enim tuis tímui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Ant. 2 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, et propítius esto peccátis nostris.

Psalmus 78 (79), 1-5. 8-11. 13
Super Ierusalem lamentatio

Si cognovisses et tu ... quæ ad pacem tibi! (Lc 19, 42)

1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, †
      polluérunt templum sanctum tuum, *
      posuérunt Ierúsalem in ruínas.

2 Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, *
      carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, *
      et non erat qui sepelíret.

4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, *
      subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt. –

5 Usquequo, Dómine? †
      Irascéris in finem? *
      Accendétur velut ignis zelus tuus? –

   6     [Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, *
         et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
   7     quia comederunt Iacob *
         et sedem eius desolaverunt.]

8 Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, †
      cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, *
      quia páuperes facti sumus nimis.

9 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, *
      propter glóriam nóminis tui et líbera nos;
   et propítius esto peccátis nostris *
       propter nomen tuum. –

10 Quare dicent in géntibus: "Ubi est Deus eórum?" †
       Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris *
       últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.

11 Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; †
       secúndum magnitúdinem bráchii tui *
       supérstites relínque fílios mortis. –

   12     [Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, *
         improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.]

13 Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, *
       confitébimur tibi in sǽculum:
     in generatiónem et generatiónem *
       annuntiábimus laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, et propítius esto peccátis nostris.

Ant. 3 Deus virtútum, réspice de cælo, et vísita víneam istam.

Psalmus 79 (80)
Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu. (Ap 22, 20)

2 Qui pascis Israel, inténde, *
      qui dedúcis velut ovem Ioseph.
   Qui sedes super chérubim, effúlge *
3     coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
   Excita poténtiam tuam et veni, *
      ut salvos fácias nos. –

4 Deus, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

5 Dómine Deus virtútum, *
      quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
6 Cibásti nos pane lacrimárum *
      et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
      et inimíci nostri subsannavérunt nos. –

8 Deus virtútum, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

9 Víneam de Ægýpto transtulísti, *
       eiecísti gentes et plantásti eam.
10 Purgásti locum in conspéctu eius, *
       plantásti radíces eius, et implévit terram.
11 Opérti sunt montes umbra eius *
       et ramis eius cedri Dei;
12 exténdit pálmites suos usque ad mare *
       et usque ad Flumen propágines suas. –

13 Ut quid destruxísti macériam eius, *
       et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
14 Exterminávit eam aper de silva, *
       et singuláris ferus depástus est eam. –

15 Deus virtútum, convértere, *
       réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. -

16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
       et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
17 Incénsa est igni et suffóssa; *
       ab increpatióne vultus tui períbunt.
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
       super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
       et nomen tuum invocábimus. –

20 Dómine Deus virtútum, convérte nos *
       et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus virtútum, réspice de cælo, et vísita víneam istam.

LECTIO BREVIS

Est 10, 3f
Gens Israel, sunt illi, qui clamavérunt ad Dóminum; et salvum fecit Dóminus pópulum suum liberavítque nos de ómnibus malis et fecit signa magna atque porténta, quæ non sunt facta inter gentes.


V. Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me.
R. Et factus es mihi in salútem.

ORATIO

Orémus:

Da nobis orántibus, quǽsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)