lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 september 2023
Pro O.P.: Bb. Michaelis (Jan Franciszek) Czartoryski, presbyteri, et Iuliæ (Stanislavæ) Rodzińska, virginis, sororis regularis, martyrum in Polonia


Frater Michael (1897-1944), e nobili familia Poloniæ, licentiam in architektura adeptus habitu Ordinis indutus est anno 1927 atque presbyter anno 1931 fuit ordinatus. Cui munus formationis potissimum fuit in Ordine commissum, utpote magister novitiorum et studentium Cracoviæ et Varsaviæ. Altero mundiali bello sæviente, cum ‘tumultus Polonicus’ exarsit (die 1 augusti 1944), in via interceptus est a rebellibus ac eorum cappellanus factus est ut spem in eos infunderet. Cum autem milites Germanici territorium ceperunt ubi ipse erat (die 1 septembris), mansit ut cappellanus pro sauciis qui in valetudinario subitario collecti erant, nec voluit eos relinquere. Dimidia tantum hora post eorum adventum transacta, Germanici omnes saucios necnon et cappellanum necaverunt (die 6 septembris 1944). Eorum corpora protracta sunt et combusta, ac postea in communem fossam sunt collecta.
Soror Iulia (1899-1945), prima ætate orbata parentibus, in orphanotrophio Dominicanarum recepta est ibique anno 1918 in novitiatum ingressa statim in quoddam orphanotrophium missa est; anno 1922 magistra erat et postea pædagogii rectrix in urbe Vilnius. Anno 1934 laudem étiam civitatis consecuta est pro sua cura et sollicitudine erga pauperes et derelictos. Vitæ spirituali religiosarum diligenter consuluit et fuit étiam adsistens cuiusdam fraternitatis laicalis Tertii Ordinis. Omnia officia sua semper servavit, gravis et sapiens fuit necnon et liberalis ac prudens administratrix. Anno 1939 Vilnius occupata est ab exercitu Sovietico et insequenti anno Lituania imperio Unionis Republicarum Socialistarum Sovieticarum est addita. Anno autem 1941, Lituania a Germanicis militibus occupata et multis presbyteris ac religiosis in vincula conditis, soror Iulia cum capta non esset captivos succurrere potuit. A militibus illius manus quæ Gestapo appellabatur capta est anno 1943 in urbe Vilnius, ubi segregata est per annum unum, ut aliæ religiosæ, sævitias patiens corporis et animi. Mense iulio 1944 translata est in castra quæ Stutthort appellabantur, ubi custodiebantur mulieres Iudææ ad excidium damnatæ; hic ipsa eminebat ob animum et spem et caritatem, atque cum illis sociis orabat, custodibus mirantibus. Mense novembris 1944 se obtulit ut maneret in sectione ubi servabantur mulieres morbo typhico affectæ, in quas spem et caritatem infudit. Cum liberatores pervenerunt in castra (die 30 ianuarii 1945) 6922 mulieres moribundas invenerunt, inter quas soror Iulia, quæ die 20 februarii mortua est.
Frater Michael et soror Iulia simul inter Beatos adscripti sunt a Ioanne Paulo II Varsaviæ die 13 iunii 1999 una cum aliis 106 martyribus Polonicis (3 episcopis, 52 presbyteri dioecesani, 26 presbyteri religiosi, 3 clericis, 7 fratribus, 8 sororibus, 9 fidelibus laicis, omnibus e 18 dioecesibus et 22 familiis religiosis, in 4 coetibus distributis).

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: facti sumus lætántes.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum et custódiat civitátem.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beátus omnis qui timet Dóminum.

LECTIO BREVIS

1 Sam 16, 7b
Non iuxta intúitum hóminis ego iúdico: homo enim videt ea, quæ parent, Dóminus autem intuétur cor.


V. Proba me, Deus, et scito cor meum.
R. Deduc me in via ætérna.

ORATIO

Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui manus tuas in cruce ad salvándos hómines extendísti, concéde, ut actus nostri tibi reddántur accépti, et opus tuæ redemptiónis in mundo váleant declaráre. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum..

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)