lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 februarius 2024
Pro O.P.: B. Constantii de Fabriano, presbyteri


Ortus Fabriani, in Italia, ineunte sæculo XV, ex humili familia, adulescens 15 annorum Ordinem amplexus est. Assiduo orationis, austeritatis vitæ et promovendæ pacis studio prænitens, unus fuit ex validissimis regularis observantiæ instaurandæ apostolis, tunc a S. Antonino de Florentia promotæ munere prioris Fabriani, Perusiæ, Asculis fungens. Asculis in Picenis obiit die 24 februarii 1481 et eius cultus a Pio VII die 22 septembris 1821 Officio et Missa decoratus est.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

Psalmus 118 (119), 33-40
V (He)

33 Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum, *
      et servábo eam semper.

34 Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam *
      et custódiam illam in toto corde meo. –

35 Deduc me in sémitam præceptórum tuórum, *
      quia ipsam vólui.

36 Inclína cor meum in testimónia tua *
      et non in avarítiam. –

37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; *
      in via tua vivífica me.

38 Súscita servo tuo elóquium tuum, *
      quod est ad timórem tuum. –

39 Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum, *
      quia iudícia tua iucúnda.

40 Ecce concupívi mandáta tua; *
      in iustítia tua vivífica me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 33 (34)
Spes viri in Domino

Gustastis quóniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

2 Benedícam Dóminum in omni témpore, *
      semper laus eius in ore meo.
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, *
      áudiant mansuéti et læténtur.
4 Magnificáte Dóminum mecum, *
      et exaltémus nomen eius in idípsum. –

5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me *
      et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
6 Respícite ad eum, et illuminámini *
      et fácies vestræ non confundéntur.

7 Iste pauper clamávit, †
      et Dóminus exaudívit eum *
      et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum *
      et erípiet eos. –

9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; *
      beátus vir, qui sperat in eo.
10 Timéte Dóminum, sancti eius, *
       quóniam non est inópia timéntibus eum.
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, *
       inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

12 Veníte, fílii, audíte me: *
       timórem Dómini docébo vos.
13 Quis est homo, qui vult vitam, *
       díligit dies, ut vídeat bonum? –

14 Próhibe linguam tuam a malo, *
       et lábia tua ne loquántur dolum.
15 Divérte a malo et fac bonum, *
       inquíre pacem et perséquere eam. –

16 Oculi Dómini super iustos, *
       et aures eius in clamórem eórum.
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, *
       ut perdat de terra memóriam eórum. –

18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit *
       et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, *
       et confráctos spíritu salvábit. –

20 Multæ tribulatiónes iustórum, *
       et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
21 Custódit ómnia ossa eórum, *
       unum ex his non conterétur. –

22 Interfíciet peccatórem malítia, *
       et, qui odérunt iustum, puniéntur.
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, *
       et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.

LECTIO BREVIS

Gal 6, 7b-8
Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.


V. Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
R. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

ORATIO

Orémus:

Ad te corda nostra, Pater ætérne, convérte, ut nos, unum necessárium semper quæréntes et ópera caritátis exercéntes, tuo cúltui præstes esse dicátos. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)