Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Exinde, Spiritus Sancti donis mirifice aucta eique summa docilitate obsequens, divinorum altissimam contemplationem in « cella cordis » mira cum apostolica actuositate coniunxit. Ipsum Pontificem, ignito eloquio ac pulchris epistolis, ut Romanam sedem peteret induxit (1376) multosque cuiuscumque condicionis viros ac mulieres ad bonum virtutis vel pacis adducere sategit. Divina caritate succensa Christo Crucifixo conformis fieri studuit et sacris quoque stigmatibus, fulgore non cruore coruscantibus, die 1 aprilis anno 1375 exornari meruit.
«Doctrina eius non acquisita fuit; prius magistra visa est quam discipula» (Bulla canoniz.). Præclara illius spiritualis ac theologicæ doctrinæ documenta reliquit, Dialogum (1378) præsertim: digna quæ «Mater» tunc a copiosa discipulorum familia vocaretur et nunc pro universa Dominicana Familia perseveret. Romæ obiit anno 1380 ibique condita fuit in basilica sanctæ Mariæ supra Minervam. Pius II die 29 iunii 1461 inter sanctas retulit et Paulus VI anno 1970 ipsam Ecclesiæ doctorem declaravit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.
Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.
Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)
17 Bénefac servo tuo, et vivam *
et custódiam sermónem tuum.
18 Revéla óculos meos, *
et considerábo mirabília de lege tua. –
19 Incola ego sum in terra, *
non abscóndas a me præcépta tua.
20 Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *
in omni témpore. –
21 Increpásti supérbos; *
maledícti, qui errant a præcéptis tuis.
22 Aufer a me oppróbrium et contémptum, *
quia testimónia tua servávi. –
23 Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *
servus tamen tuus exercétur in iustificatiónibus tuis.
24 Nam et testimónia tua delectátio mea, *
et consílium meum iustificatiónes tuæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Spes non confundit. (Rom 5, 5)
I
1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *
2 Deus meus, in te confído: non erubéscam.
Neque exsúltent super me inimíci mei, *
3 étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
Confundántur infidéliter agéntes *
propter vanitátem. –
4 Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *
et sémitas tuas édoce me.
5 Dírige me in veritáte tua et doce me, †
quia tu es Deus salútis meæ, *
et te sustínui tota die. –
6 Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *
et misericordiárum tuárum, quóniam a sǽculo sunt.
7 Peccáta iuventútis meæ et delícta mea ne memíneris; †
secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *
propter bonitátem tuam, Dómine. –
8 Dulcis et rectus Dóminus, *
propter hoc peccatóres viam docébit;
9 díriget mansuétos in iudício, *
docébit mites vias suas. –
10 Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *
custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.
11 Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: *
multum est enim.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
12 Quis est homo, qui timet Dóminum? *
Docébit eum viam, quam éligat.
13 ánima eius in bonis demorábitur, *
et semen eius hereditábit terram. –
14 Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *
ut testaméntum suum maniféstet illis.
15 Oculi mei semper ad Dóminum, *
quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos. –
16 Réspice in me et miserére mei, *
quia únicus et pauper sum ego.
17 Diláta angústias cordis mei *
et de necessitátibus meis érue me. –
18 Vide humilitátem meam et labórem meum *
et dimítte univérsa delícta mea.
19 Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *
et ódio crudéli odérunt me. –
20 Custódi ánimam meam et érue me; *
non erubéscam, quóniam sperávi in te.
21 Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *
quia sustínui te. –
22 Líbera, Deus, Israel *
ex ómnibus tribulatiónibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui tuæ circa nos veritátis lumen, in coniúncta et mirífica agnitióne nostri in te ac tuipsíus in nobis, per beátam Catharínam hauriéndum nos
doces, eius précibus nobis præsta, tanta veráci cognitióne profícere virtúte ut perféctius in dies te dilígere ac tibi
deservíre valeamus. Per Christum Dóminum nostrum.
Vel:
Deus, qui beátam Catharínam in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiae tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne
concéde ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper
exsúltet. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)