lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 december 2010
In conceptione Immaculata beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas

AD VESPERAS



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Præclára custos vírginum
Deíque mater ínnuba,
cæléstis aulæ iánua,
spes nostra, cæli gáudium;

Inter rubéta lílium,
colúmba formosíssima,
e stirpe virga gérminans
nostro medélam vúlneri;

Turris dracóni impérvia,
amíca stella náufragis,
defénde nos a fráudibus
tuáque luce dírige.

Erróris umbras díscute,
syrtes dolósas ámove,
fluctus tot inter, déviis
tutam reclúde sémitam.

Quæ labe nostræ oríginis
intácta splendes única,
serpéntis artes ǽmuli
elúde vindex ínclita.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui sanctitátis únicæ
te munerárunt grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tota pulchra es, María, et mácula originális non est in te.

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)

1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
      „In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
      in portis tuis, Ierúsalem. –

3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
      sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
      testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
      sedes domus David. –

6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
      „Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
      et secúritas in túrribus tuis!“ –

8 Propter fratres meos et próximos meos *
      loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
      exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tota pulchra es, María, et mácula originális non est in te.

Ant. 2 Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

Ant. 3 Vestiméntum tuum cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vestiméntum tuum cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.

LECTIO BREVIS

Rom 5, 20-21
Ubi abundávit peccátum, superabundávit grátia, ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam per Iesum Christum Dóminum nostrum.

RESPONSORIUM BREVE
V. In hoc cognóvi * quóniam voluísti me.
R. In hoc cognóvi * quóniam voluísti me.
V. Quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
R. Quóniam voluísti me.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In hoc cognóvi * quóniam voluísti me.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, allelúia.

PRECES
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam, matrem Fílii sui, ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
     Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui Immaculátam Vírginem Maríam, córpore et ánima, cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.
Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.
Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matremfamílias esse voluísti,
fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quǽsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)