lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 aprilis 2011
Pro O.P.: Per OP: B. Petri Gonzalez, presbyteri, pro commemoratione

AD VESPERAS


Exeunte sǽculo XII ad Palenciam in Hispania natus est. Decanatus honore ecclesiæ Palentinæ primum elatus, postea vero Dei gratia motus habitum Ordinis impetravit, tam humilis factus quam antea gloriæ cupidus. Spiritu fidei et orationis studio prænitens, in proximis iuvandis, miseris præsertim et in maris periculis victum quaerentibus, summopere se impendit. Exinde nautarum patronus evasit atque vulgo « sanctus Telmus » appellatus est, ex saevissima maris procella sedata quorundam illorum invocatione. Obiit Tudae [Tuy] die 14 aprilis anno 1246. Cultus ei ab immemorabili praestitus, die 13 decembris 1741, a Benedicto XIV confirmatus fuit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámus cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Psalmus 29 (30)
Gratiarum actio pro liberatione a morte

Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit. (Cassiodorus)

2 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
      nec delectásti inimícos meos super me.
3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
      et sanásti me.
4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
      vivificásti me, ut non descénderem in lacum. –

5 Psállite Dómino, sancti eius, *
      et confitémini memóriæ sanctitátis eius,
6 quóniam ad moméntum indignátio eius *
      et per vitam volúntas eius.
 Ad vésperum demorátur fletus, *
      ad matutínum lætítia. –
7 Ego autem dixi in securitáte mea: *
      "Non movébor in ætérnum."
8 Dómine, in voluntáte tua *
      præstitísti decóri meo virtútem;
  avertísti fáciem tuam a me, *
      et factus sum conturbátus.
9 Ad te, Dómine, clamábam *
      et ad Deum meum deprecábar. –

10 Quæ utílitas in sánguine meo, *
       dum descéndo in corruptiónem?
 Numquid confitébitur tibi pulvis *
       aut annuntiábit veritátem tuam? –

11 Audívit Dóminus et misértus est mei, *
       Dóminus factus est adiútor meus. –

12 Convertísti planctum meum in choros mihi, *
       conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia,
13 ut cantet tibi glória mea et non táceat. *
       Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Psalmus 31 (32)
Beatus, cui remissa est iniquitas

David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus. (Rom 4, 6)

1 Beátus, cui remíssa est iníquitas *
      et obtéctum est peccátum.
2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum, *
      nec est in spíritu eius dolus. –

3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, *
      dum rugírem tota die.
4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, *
      immutátus est vigor meus in ardóribus æstátis. –

5 Peccátum meum cógnitum tibi feci *
      et delíctum meum non abscóndi.
   Dixi: "Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino." *
      Et tu remisísti impietátem peccáti mei. –

6 Propter hoc orábit ad te omnis sanctus *
      in témpore opportúno.
   Et in dilúvio aquárum multárum *
      ad eum non approximábunt.
7 Tu es refúgium meum, a tribulatióne conservábis me; *
      exsultatiónibus salútis circúmdabis me. –

8 Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via, qua gradiéris; *
      firmábo super te óculos meos.
9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, *
      quibus non est intelléctus;
   in camo et freno si accédis ad constringéndum, *
      non appróximant ad te. –

10 Multi dolóres ímpii, *
       sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, *
       et gloriámini, omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 12-15
Iesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes; non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini eius.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
V. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R. Miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Quinquagínta annos nondum habes et Abraham vidísti? Amen dico vobis, ántequam Abraham fíeret, ego sum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Quinquagínta annos nondum habes et Abraham vidísti? Amen dico vobis, ántequam Abraham fíeret, ego sum.

PRECES
A Christo Dómino, qui nobis dedit mandátum novum mútuæ dilectiónis, flagitémus:
     Caritátem plebis tuæ, Dómine, adáuge.

Magíster bone, doce nos in frátribus temetípsum dilígere,
atque in iis benefácere tibi.
Qui in cruce pro carnifícibus tuis véniam a Patre impetrásti,
da nobis inimícos dilígere et pro persequéntibus nos oráre.
Per mystérium córporis et sánguinis tui, amórem, virtútem et fidúciam nostram adáuge;
débiles corróbora, mæstos consoláre, spem agonizántibus infúnde.
Lux mundi, qui cæco nato post ablutiónem lumen vidére tribuísti,
catechúmenos per lavácrum aquæ et verbo vitæ illúmina.
Defúnctos sátia dilectióne tua ætérna,
nosque inter eléctos tuos connúmera.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Adésto, Dómine, supplícibus tuis, et spem suam in tua misericórdia collocántes tuére propítius, ut, a peccatórum labe mundáti, in sancta conversatióne permáneant, et promissiónis tuæ perficiántur herédes.

Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.
Deus, qui in maris perículis constitútis Beáti Petri opem singulárem osténdis, eius nobis interces¬sióne concéde, ut in huius vitæ procéllis tuæ grátiæ lumen semper affúlgeat, quo ætérnæ salútis portum inveníre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)