lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 augustus 2011
Pro O.P.: S. Rosæ de Lima, virginis, memoria

AD VESPERAS


Isabella Flores, cui pulchritudo nomen « Rosa» vulgo obtinuit, Limæ in Peruvia anno 1586 orta, primus Americæ sanctitatis flos exstitit, pænitentiæ et orationis fragrantia prænitens. Plurimis donata ingenii muneribus, ut evangelicæ perfectioni plenius inhæreret inter sorores Ordinis ascribi voluit. Divinæ contemplationi insistens, alios quoque ad arcana « orationis secretæ » introducere cupiebat, libros spirituales ad hoc divulgans et vel ipsos presbyteros incitans ut omnes ad amorem orationis allicerent. Pæne reclusa in horto parentum, muneri tamen Ecclesiæ missionario animum patefaciebat: zelo ardens salutis peccatorum et « Indiorum », pro quibus vitam donare cupiebat, voluntariis afflictationibus se subiciebat ut Christo eos lucrifaceret, « dolens, mulier cum esset, quod se applicare nequiret muneri apostolico ». Damnum peccati serio perpendens, « de seipsa petram et calcem facere vellet ut inferni ostium omnibus clauderet ». Amore Iesu in Eucharistiæ Sacramento ac in Deiparam Virginem pietate flagrans, eius Rosarium inenarrabili zelo propagare sategit, illum existimans omnem christianum debere «voce prædicare et in corde infixum tenere». Limæ obiit die 24 augusti anno 1617, 31 annos nata. A Clemente IX inter beatos relata anno 1668, a Clemente X sancta fuit declarata die 12 aprilis 1671. Ex anno 1671 America meridionalis patronam eam veneratur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Tellúris omnes íncolæ
plaudant Rosæ sollémniis,
eiúsque laudes cóncinant
a solis ortu ad Hésperum.

Hæc a paréntis úbere
prævénta donis grátiæ,
Deóque plena, víndicem
armávit in se déxteram.

Miris modis innóxios
afflíxit artus, spíneis
cinxit coróllis vérticem,
cibósque felle pólluit.

Horum Datóri múnerum
sit laus decúsque pérpetim,
qui trinus unus ómnia
regit Deus per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Psalmus 19 (20)
Oratio pro regis victoria

Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Act 2, 21)

2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis, *
      prótegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxílium de sancto *
      et de Sion tueátur te. –

4 Memor sit omnis sacrifícii tui *
      et holocáustum tuum pingue hábeat.
5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum *
      et omne consílium tuum adímpleat. –

6 Lætábimur in salutári tuo †
      et in nómine Dei nostri levábimus signa; *
      ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas. –

7 Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum: exaudívit illum de cælo sancto suo, *
      in virtútibus salútis déxteræ eius. –

8 Hi in cúrribus et hi in equis, *
      nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.
9 Ipsi incurváti sunt et cecidérunt, *
      nos autem surréximus et erécti sumus. –

10 Dómine, salvum fac regem, *
      et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)

2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
      et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
      et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
      posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
      longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
      magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
      lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
      et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –

     9   [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
         dextera tua inveniet, qui te oderunt.
     10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
         Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
     11  Fructum eorum de terra perdes *
         et semen eorum de filiis hominum.
     12  quóniam intenderunt in te mala, *
         cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
     13  quóniam pones eos dorsum, *
         arcus tuos tendes in vultum eorum.]

14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
      cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 18b-21
Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam quæ revelánda est in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.

RESPONSORIUM BREVE
V. Si quis sermónem meum servábit, * Pater meus díliget eum.
R. Si quis sermónem meum servábit, * Pater meus díliget eum.
V. Et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.
R. Pater meus díliget eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Si quis sermónem meum servábit, * Pater meus díliget eum.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Grátias Deo, qui semper triúmphat nos in Christo et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco.

Vel, praesertim in cantu:
In lætítia et exsultatióne sérviens Deo beáta Rosa introívit in ítria eius.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Grátias Deo, qui semper triúmphat nos in Christo et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco.

Vel, praesertim in cantu:
In lætítia et exsultatióne sérviens Deo beáta Rosa introívit in ítria eius.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte pæniténtiæ vacáre fecísti, da nobis eius intercessióne ut, vias vitæ sectántes in terris, torrénte deliciárum tuárum perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel:
Bonórum ómnium largítor, omnípotens Deus, qui beátam Rosam, cæléstis grátiæ rore prævéntam, humilitáte, patiéntia et zelo pro pópulo suo claréscere fecísti, concéde nóbis ut vestígia eius sequéntes, Christi bonus odor éffici mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)