lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 iulius 2012
S. Apollinaris, episcopi et martyris, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Investigabiles divitias Christi ínter gentes propagans, secundo sǽculo exeunte, ut videtur, Ecclésiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Deus, tuórum mílitum
sors et coróna, prǽmium,
laudes canéntes mártyris
absólve nexu críminis.

Hic (Hæc) testis ore prótulit
quod cordis arca crédidit,
Christum sequéndo répperit
effusióne sánguinis.

Hic (Hæc) nempe mundi gáudia
et blandiménta nóxia
cadúca rite députans,
pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter
et sústulit viríliter;
pro te refúndens sánguinem,
ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici
te póscimus, piíssime;
in hoc triúmpho mártyris
dimítte noxam sérvulis.

Ut consequámur múneris
ipsíus et consórtia,
lætémur ac perénniter
iuncti polórum sédibus.

Laus et perénnis glória
tibi, Pater, cum Fílio,
Sancto simul Paráclito
in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
      Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *
      et servórum suórum miserébitur. –

15 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum:
16 os habent et non loquéntur; *
      óculos habent et non vidébunt;
17 aures habent et non áudient; *
      neque enim est spíritus in ore ipsórum.
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

19 Domus Israel, benedícite Dómino; *
      domus Aaron, benedícite Dómino;
20 domus Levi, benedícite Dómino; *
      qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. –

21 Benedíctus Dóminus ex Sion, *
      qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Dírige fidéles tuos, Dómine, in viam salútis ætérnæ, quam beátus Apollináris epíscopus doctrína et martýrio monstrávit, et fac nos, eódem intercedénte, sic in mandátis tuis perseveráre, ut cum ipso coronári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)